previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


58. Nenia ad Petrum Petrarcham, | in extremis laborantem

Imbribus uda piis spargebam lumina tristis
Nuper ad aegrotum corpus, amice, tuum.
Tu modo certa tuae stringebas limina vitae,
Heu tibi fatiferae quae statuere deae.
5Et modo maesta mei tandem suspiria cordis
Excipis, invito lumine quemque notans.
Dulcis amor tibi erat nostros cognoscere fletus,
Sed tamen incassum, membra gravante malo.
Mors aderat Stygio cum remige saeva, profundus
10Et sopor, exesa cum face dira soror.
Astiterat comitum fidissima turba, sorores,
Mater et heu fratris pectora cara tui.
Astiteramque tibi pro caro pignore matris
Ipse ego, qui socius, qui tibi frater eram.
15Hi lacrimis, gemitu, summissa voce profusis
Questibus obruerant teque tuumque torum.
Ast ego voce magis complebam tecta, remissis
Ordinibus, mens ut rapta dolore solet:
"Quo fugis? - exclamans; - patrias ne desere sedes;
20Moenia neu studiis consolidata tuis!
Quis remanet iusti custos, servator honesti?
Quis pius aut constans, ore disertus erit?
Te sine, Petre, decus mutum, facundia nusquam;
Gloria nodosi te sine nulla fori.
25Orba iacent sine te Musarum numina; Phoebo
Sordet inauratam sollicitare chelym.
Urbis adaucta tuae servasti moenia prudens:
Quassa cadunt humeris exonerata tuis.
Heu domus alta ruit, domus inclinata recumbit;
30Quo fuerat maior, hoc erit illa minor.
Quid faciam sine te? Facient quid cetera: matres,
Maesta parens, comites innumerusque cliens?
Omnia te meritis lacrimarum fontibus urgent,
Et crepitant flammis ultima dona tuis.
35Martia non tantum deflevit Roma Camillos;
Pompeios, Brutos Aemiliumque Numam.
Hectoreum corpus tantum cum fregit Achilles,
Laomedonteae non doluere nurus,
Turba tuas quantum lugebit moesta favillas,
40Concipiet quantam mentis amaritiem."
Haec ego. Tum tacitis respondet vocibus ille:
"Quid quereris? Fletus comprime lora tui!
Credideras forsan per saecula vivere cunctos
Semper et in terris terrea membra fore?
45Nil facis! Euge meam tandem vexare quietem
Desine; cuncta trahunt quae sibi fata, sequor.
Falleris. Atra suis mors omnia versat habenis:
Illa rapit iuvenes et rapit illa senes.
Divitis unda Tagi non illam frangit, Orontis
50Balsama, non flavo lumine chrysolithos.
Illa nec ostrinas vestes nec curat honores,
Sed ruit in quemquam dentibus atra feris.
Hanc timet innocuus, nocuus pauperque beatus;
Stemmate conspicuo, sit licet ortus humo.
55Omnia sub caelo quae sunt, obnoxia fatis
Nempe iacent: nulli parcit amara dies.
Lege reguntur aves, pecudes; lex orbe gubernat
Cuncta: deum leges me voluere mori.
Mortuus vel Libyae Mavors, qui castra subegit
60Martia, qui totiens contudit Ausonios;
Croesus ad auriferas et qui se contulit oras:
Vincere divitiis non valuere necem.
Herculis altus honos periit, cum Caesare Magnus:
Urnula parva capit nomina tanta ducum."
65Dixit et obliquans oculos cum voce premebat.
Pallidus ora tamen paucula verba dedi:
"Vade per Elysios duce sacra Virgine campos;
Numina fausta tua sint precor officio!
Ver tibi perpetuum, vernantia semper inundent
70Prata nec irriguis sit procul humor aquis;
Turba tuos vado nympharum flore capillos
Componant violis purpureisque rosis.
Urna crocos graciles fundat tibi semper, amomum,
Cinnama nardino cumque liquore fluat.
75Dent tibi fata manu facili convellere ramum,
Quoi nimium splendent flava metalla, precor.
Ut melius, sedes sacer intrature beatas,
Accipias vitae praemia casta tuae.
Vade nec horrendas tenebrosi gurgitis undas,
80Nec Phlegethonteas sis aditurus aquas.
Quandoquidem nostro te subtrahit invida collo
Sors, inimica meum cum rapit hora decus:
Vade, sed immemorem cari ne gratia fratris
Arguat e superis te rediise mei.
85Accipe parva mei testantia munera amoris,
Frater ut a fratris nomine missa legat."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: