previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. ad Franciscum Martiniacum | ut elegiaco carmini se totum tradat

Sacra Venus puerum cum corripuisset Amorem
(Quod sine vate nihil tot sua regna forent),
Protinus assumpta pharetra Cythereius ales
Dicitur ante tuos advolitasse pedes.
5Inde ubi conspicuum veluti cum numen adorat
Inferius, supplex talia verba dedit:
"Hactenus excultus viguit, Francisce, Catullus;
Nasonis viguit gloria, Gallus erat.
Tot prius excelsi modo conticuere poetae,
10Quadriiugis quorum fama triumphat equis.
Nunc mea regna vides, totum diffusa per orbem,
Turpiter obducto contumulata situ.
Nullus adest tantum pulchro qui carmine numen
Ponere flammigera (proh dolor!) arte velit.
15Imperium sine fine mihi, mea regna sub aequor;
Iura damus, gemini sunt mea sceptra poli.
Et tamen exquiro, titulos cui dicere nostros,
Cui liceat tanti gesta referre ducis.
Proh scelus! imperium cuius non despicit aether,
20Cum Iove Neptunus quem timet: ecce rogat.
Myrtea serta geres, genetricis praemia nostrae,
Praemia funereos non subitura rogos.
Quae modo nos ad te misit, sacrate poeta,
Unus ut e nostris vatibus esse velis.
25Esto Cupidinei felix tutela triumphi,
Esto meus vates, signifer esto meus."
Dixit et ornavit doctam diademate frontem;
Imposita est capiti sacra corona tuo.
Ergo age, luctificos omitte, poeta, tumultus,
30Desine grandiloquo bella tonare sono.
Effera Dalmaticis quotiens Corvatia campis
Irruerit, Turcae quam nocuere feri.
Mille per Adriacas fluctus memorare carinas
Desine cur Veneti signa leonis agant.
35Sanguineis Bellona comis procul, ira furorque;
Classica terribiles effugiantque tubae:
Dulcis amor, dulces tibi sint in mente puellae:
Sit coma, sit nivei grata rapina pedis.
Argutos cantet, cantet tua mollis ocellos
40Musa, papillarum quam duo poma tument;
Iurgia nocturno rixantia tempore amantum
Scribito, liventes, lactea colla, notas.
Docta corymbiferis ornabis tempora sertis,
Hac tua nobilitas scandet in astra via.
45Inter honoratos felix cantabere vates,
Spalaetum per te nomen ad astra feret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: