previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


69. ad sanctissimum dominum d. Paulum tertium, | totius Christianae rei publicae divino nutu pontificem maximum, | quod oppidum Chlissae conservando | plurimae sacrosanctae fidei nationes salvabuntur elegia

Paule, triumphalis non ultima gloria Romae;
O Capitolinae nobilitatis honos!
Alme pater, toto nihil est quo sanctius orbe;
Pontifices inter lux veneranda sacros.
5Claviger aeternae deitatis maxime, salve;
Cui Deus in terris ius dedit omne suum.
Omnimodas tribuere vices cui numina sancta,
Flaminis ut summi nobilitetur apex.
Quem penes est nostrae felix tutella salutis,
10Ad superos per quem leve patescit iter.
Cymba procellosis Petri non fluctuat undis
Quo duce, praecipites nec timet illa notos.
Quo pastore lupus clauso non instat ovili,
Grex satur at circum pascua laeta salit.
15Suppliciter tristis caelestia numina vexas
Fundis et ad superos vota precesque tuos.
Pro populi feritate tui, pro crimine, ut Abram,
Niteris offensum conciliare Deum.
Sordidiora lavas tu nostra piacula, Moses
20Ut sacer humanum laverat ante nefas.
Ergo salutiferi decus immortale magistri,
Illyricis populis auxiliare, precor.
Adria deserta est, subiecta potentibus armis;
Turcarum insidiis Adria paene perit.
25Dalmatia infelix vacua est opibusque virisque;
Urbibus eversis nocte dieque gemit.
Sensimus adversam divini numinis iram;
- Proh dolor! - iratos sensimus esse deos.
Barbaries truculenta, ferox, immanis, acerba
30Continuam nobis praebet amaritiem:
Virginibus raptis trucidantur parvula matrum
Pignora, pectoribus dissociata piis.
Insolita feritate senes trepidaeque puellae
Hoste lupis tamquam dilacerantur oves.
35Ducimur heu miseri captarum more ferarum
Per iuga, per salebras insuetasque vias.
Provehimur nudi, vinctis post terga lacertis,
Quam procul a patrii nos regione soli.
Omnia plena madent lacrimarum fontibus, urgent
40Nos mala tot, luctus perpetuusque dolor.
Turba ferox urunt rapidis quaeque obvia flammis:
Frugiferos cultus et cereale satum.
Undique sanctorum fumant delubra deorum;
In laribus propriis undique flamma micat.
45Prostibula in templis, sordes altaria circum
- Proh scelus! - alipedes et stabulantur equi.
Christe, nefanda tuis committit turba sacellis:
Affer opem, Christi qui geris alme vices!
Vivimus et vitae desunt alimenta misellae:
50Quicquid abest gladio, subtrahit aucta fames.
Adde quod accedunt saevae contagia pestis
Saepius his damnis temporibusque locis.
Haud secus expertum iam saepe pavescimus hostem,
Quam pavet iratum quassa carina fretum.
55Turcarum obscenis nostrates ultibus horrent,
Horret ut inspectis agna tenella lupis.
Non minus incursant hostes truculentibus armis,
Terrificas nobis incutiendo minas,
Pinifero adversis Pindo quam flatibus instat
60Eurus et hinc boreas, hinc zephyrusque notus.
Christicolas vendunt miseros per compita Turcae:
Affer opem, Christi qui geris alme vices.
Distrahimur, premimur trans aequora mittimur, heu heu
Libera venduntur corpora capta dolo.
65Proh dolor! - ut pecudes agimur ratione carentes,
Pro quibus est caeli gloria passa crucem.
Crux veneranda quibus summum patefecit Olympum,
Pollicita est nullos posse timere metus.
Crimine sed quoniam divina potentia laesa est,
70Tam foedum fas se crimine crimen alit.
Iam Phaethonteas meruissent nostra favillas
Crimina, criminibus accumulata novis;
Deucalionis aquae non possent tergere nostrum,
Nec maris Oceani tolleret unda nefas.
75Christicolas quoniam delicti paenitet, oro:
Affer opem, Christi qui geris alme vices!
Ignoscunt quodcumque scelus pia numina pravis,
Si, quid agant, pravos paenituisse patet.
Criminibus parcit cunctis clementia divum,
80Crimine peccantes si doluere suo.
Parcere commissis non dedignabere nostris,
Omnipotens, fateor, nos meruisse necem.
Da potius letum quam tot dispendia vitae:
Non licet ulterius tanta pericla pati,
85Qualiter anne vides in nos tua vivit imago;
En tua sub nostra stigmata fronte nitent.
Nos tua forma sumus, divino semine nati;
Ipse suum nomen, Christe, tuere precor.
Christe, precor, miserere, precor, viden' ecce perimus:
90Affer opem, Christi qui geris alme vices!
Affer opem, sic te crucifixi gloria Regis
Sistat ad excelsi regna beata poli.
Affer opem, tibi sic spinis redimita corona
Ornet honoratum terque quaterque caput.
95Affer opem, sic te concreti sanguine crines
Illaesum praestent caede, cruore, nece.
Affer opem, sic te passis amplexibus orbis
Accipiat contra barbara signa ducem.
Affer opem, fixura pedum fixura manumque
100Figat in hostiles sic tua vota manus.
Affer opem, sic te sanctissima lancea semper
Protegat a cunctis liberet atque malis.
Affer opem, sic te durissima vincula stringant
Ad commune bonum propositumque tenax.
105Affer opem, tenui sub arundine spongia sic te,
Ad superos tumidum nobilis ardor agat.
Affer opem, tibi sic tristissima pocula fellis
Admoneant animum tristia posse pati.
Affer opem, tua sic capitolia sancta columna
110Fulciat, exitii non subitura luem.
Affer opem, vexilla crucis veneranda beatae
Signiferum statuant te super astra suum.
Omnia sic demum passi mysteria Christi
Auxilio tibi sint: auxiliare tuis.
115Anne vides quantis miseri submergimur undis,
Quam tetrica positi conditione sumus?
Anne vides quantis premimur nos casibus ecce,
Damnorum extremus quam prope limes adest?
Quod petimus dabitur; votorum summa piorum
120Cedet et afflictis affluet omne bonum.
Castrum fore tuo defensum numine Chlissae,
Ni cadat hostiles deveniatque manus.
Quod quia nescitur, paucis, adverte, docebo;
Admoneam mentem quo, pater alme, tuam.
125Montibus Illyricis locus est in vertice celso
Arduus; ipse suo provocat astra iugo.
Praecipuam posuit stabili munimine sedem
Cui natura loco, daedala, larga, potens.
Viribus haec hominum non est superabilis ulli,
130Arx avibus vix est, vix adeunda feris.
Hanc veteres Graio dixerunt nomine Chlissam,
Quod bene finitimos clauderet illa locos.
Clavis enim tamquam remorantia limina claudit,
Chlissa viam reserat, Chlissa viamque serat.
135Audierant hostes aberat quod praetor ab arce,
Crusicius clara nobilitate potens.
Vir probus et prudens totiensque expertus in armis;
Dextera magnificum quem facit atque fides.
Hic quia defendens contruserat omnia castrum,
140Forte peregrinam circumiebat opem.
Restitit hoc castrum spoliatum munere vitae;
Cui nec erat potus, nec cibus ullus erat.
Protinus adversum conflatis viribus agmen
Venit et hanc circum castra superba locat.
145Praetulerat quoniam sollers vigilantia castro
Praesidium, tribuit quod tua sancta fides;
Numina magna deum, pater o sanctissime, pectus
Admonuere tuum, quod cito misit opem.
Qua nisi iuvisset te committente Iacobus
150Hermoleos, certe perdita Chlissa foret.
Hic quia consilio praeviderat omnia miro,
Praesidium castro nocte dieque tulit.
Hoc ubi cognovit vana spe lusus at hostis,
Fortiter accensus, castra levare iubet.
155Talia Chlissa videns animis plaudentibus tolli,
Exhilarant curas, thurea dona cremant.
Te celebrant votis laetum paeana canentes;
Te servatorem constituere suum.
Nos quoque vitales Chlissa qui ducimus auras
160Pendet et a cuius nostra salute salus,
Offerimus dignas tanto pro munere laudes,
Mille tibi grates turba recepta refert.
Dona dedere tuae pietatis maxima nobis,
Quod liceat vita prosperiore frui.
165Una dies Chlissam servavit sola, salutem
Omnibus et nobis praestitit una dies.
Vivimus hic quod nos, tribuit tua mansuetudo;
Quod procul hostis abest, haec tua cura fuit.
Quod sperare tuus suasit meliora Iacobus,
170Illius et praestans sollicitudo tuum est.
Hic parat, adversis extinguat ut hostibus alas
Addat et ut nostris spemque animumque fidem.
Firmius hic castrum valido munimine firmat,
Obstruit obstructum calce virisque locum.
175Subiacet huic portus castro tutissimus; omnes
Acciperet classes, quas reor orbis habet.
Stant in eo latices fracti maris, insula circum
Claudit et oppositum temperat illa fretum.
Funibus hic tortis non est opus, ancora fessas
180Non retinet curvis dentibus ulla rates.
Ostia per medium gratissima fluminis extant,
Ex quibus haud subitis exit Iader aquis.
Haec loca si raperent Turcae (procul omen abesto!),
In gremio Latii barbarus hostis erit.
185Litus in Hesperium, qua Dorica cernitur Anchon
Hora vehet Turcas hinc duodena rates.
Tota Liburna cadet sedes, si Chlissa peribit;
Illyris, Istrenses Adriacusque sinus.
Dalmatia imprimis Segniensis et ora, tot urbes,
190Tot Chorvatorum regna beata ducum.
Additur Italiae regio regionibus istis
Armisona, innumeros haec habet orbis equos.
Haec est ora Tagum vincit quae vincit et Hermum;
Dives opum, celebri classe virisque potens.
195Sola ducum genitrix, regnorum sola potestas;
Sola triumphatrix, sola perenne caput.
Barbarus hostis habet Scythicas orientis et oras
Quaque tepet Mediae zona perusta plagae.
Restat ad occiduam sibi nunc protendere Thulem
200Nomen, et hic princeps totius orbis erit.
Quare age barbariem Latio depelle superbam;
Finibus Ausoniis Turcica bella move.
Sanguinolenta feri procul hinc, procul arma tyranni,
Pellito magnanima signa profana manu.
205Porriget alma fides animosae praemia dextrae
Grandia, subsidium Virgo beata dabit.
Omnipotens clipeum, traddet tibi Filius ensem;
Aegide concludet pectora Pneuma sacrum.
Claviger o caeli, clavem defendito terrae,
210Quae varios populos et tua regna serat.
Donec erit castrum Chlissae sub nomine Pauli,
IIlyris, Ausoniae nec ruet imperium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: