previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


24. Super "Ave Maria"

Ave Xristi mater digna,
Mitis, clemens et benigna.
Nato tuo nos consigna
Ne laudemur re maligna.
5Vere pacis officina,
Invocanti te propina:
Viciorum de latrina
Nos perducas ad divina.
Maris pressos a procella
10In salutis pone cella;
Fac, celestis o puela,
Nos victores post hec bella.
Riga tu, suavis unda.
Corda nostra sicibunda;
15Frui patria iocunda
Nobis post exilium da.
A delictis nos refrena,
Robur iuris et habena.
Pietatis fluens vena,
20Vocata nostra fac serena.
Gratis prebens postulata,
Nulli dees invocata,
Mater Dei noncupata,
Orbe toto divulgata.
25Cibo vite tu feconda,
Te poscentibus habunda,
Nos in caritate funda,
Fragrans rosa rubicunda.
A regali stirpe fusa,
30Coram rege nos excusa
Ne, reatu circunclusa,
Mens ab hoste sit delusa.
Plebem, tua iugi cura,
Tuearis a presura.
35Esto nobis, virgo pura,
Regnum Xristi paritura.
Nacione tu preclara,
Super omnes Deo cara,
Ex hac vita nos amara
40Dignos visu Dei para.
Doce tua nos sophya,
Virgo dulcis, o Maria,
Operari que sint pia,
Cum sis vite lux et via.
45Mira mater et miranda
Et pre conctis, veneranda,
Natum mulcens voce blanda,
Plebe tua pro salvanda,
Nusquam te poscenti lenta
50Vel imitis, sed intenta,
Dans virtutis fondamenta,
Semper humilis inventa,
Tene, legis sub devota,
Visione, nostra vota,
55Ut, nequitia remota,
Corda Xristo dentur tota.
Cum sis poli via recta,
Corda, purgans nube tecta,
Per te nobis sit detecta,
60Celi requies perfecta.
Benedicta tu regina,
Regi summo nos inclina
Cuius trahat nos doctrina
Peccatorum de sentina.
65Necis in extrema hora
Honestate tu decora,
Nos tuere sine mora
Et pro nobis semper ora.
Dicta nobis que dicenda
70Et que nobis sint agenda
In die illa tremenda
Quando cuncta sunt movenda.
Tabet namque mens poluta
Et peccatis involuta
75Nixi per te sit aiuta
Cuius ope fiat tuta.
Tu pre ceteris dilecta
Mater Dei preelecta,
Dat ut tibi mens subiecta
80Famuletur mente recta.
In excelsis stabilita
Laude micans infinita,
Per quam mundo datur vita,
Esto nobis non oblita.
85Muniatur mens egena
Per te, fructu vite plena,
Ut in summi regis cena
Luce sit digna amena.
Liberatrix opulenta,
90Corda viciis detenta
Solve, nobis dans fomenta
Quibus virtus sit detenta.
Educ nos tu, labe munda,
Virgo prudens et feconda,
95Nos custodiens circonda.
Rivus es de quo fluenta
Manant nobis incrementa
Et salutis indomenta
Procul absint ut tormenta.
100Bustis plus quatriduana
Carne fetet mens prophana;
Sed tu, clemens et urbana,
Nos sic ulceratos sana.
Et tu, vite cum sis porta
105Per quam salus est exorta,
Oberrantes per distorta,
Ad direta nos reporta.
Bella nobis inferenda
Aufer manu metuenda;
110Nobis, mater reverenda,
Post hanc vitam requiem da.
Neca hostes, tu robusta,
Nos trahentes ad iniusta,
Ut peccatis mens honusta,
115Te prestante, fiat iusta.
Dic et esto nos doctura
Quid plebs tua sit factura
Ut vitando nocitura,
Consequantur celi iura.
120Tus, per quod sacrificia
Plus fiant rodolentia,
Es tu parens propicia,
Mira nitens fragrantia.
Fructuosa tu oliva,
125Semper virens, uber, viva,
Nos ab omni malo priva
Et a febre recidiva.
Tus conscendens sublimia,
- Et, in figura propria,
130Sublimi polens gracia,
Alta virtutum copia -,
Ventura fac nos ab ira
Et gehenne morte dira
Nos expertes, mater mira,
135In quos semper te regira.
Tristes sumus culpa multa,
Vita steriles inculta,
Sed tu, pietate fulta,
Fac in nobis sint indulta.
140Tu es virgo benedita,
Sola mater Dei dicta,
Per quam morti gens addita
Vite datur, morte vita,
Inter luces, tu lucerna,
145Pandens tuis ad superna
Preces, nobis ut - materna! -
Regna dentur sempiterna.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: