previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


13. in adventum Columbini Veronensis | praeceptoris sui

Unde lyrae et cantus? unde haec convivia Cirrhae
Quae mea deserto numina fonte colunt?
Cur fidibus Maia tam sedulus incubat ortus
Iamque parat Satyris Gratia iuncta choros?
5Unde iubet necti praeclara sororibus et me
Calliope girros implicitura modo?
Cur studio hoc verrunt succinctae Naiades urbem,
Spargere nec cessat culta Napea rosas?
Dic, Pataraee, precor, dum longo fessa quiescit
10Musa choro et vires suggerit hydra novas,
Cui tanta haec fervent solatia, cur ve sororum
Dulcibus impletur Felsina tota iocis?
Mantua cur inter vestros gemit optima cantus,
Roma et "io" crebro die "triumphe" sonat?
15Eia age, Minciacos gemitus agnosco, Suburrae
Laeticiam et vestri gaudia, Phoebe, chori.
Quisquis "io" exultet laetasque Serena choreas
Ducat et argutum nubila findat ebur;
Poma fores ornent verbenaque tecta coronet,
20Florida nec pigeat cingere serta comis.
Adde, puer, cyatos, nec Cretica vina reserves,
Adde pedem dum pes nesciat, adde celer:
Siqua latent meliora tuo fer pocula vati,
Deme seras omnes mustaque tota fluant.
25Sit procul hinc moeror gemitusque adversa sequantur,
Cura nec Aonias deprimat ipsa dapes;
Non ibi summa trahat quisquam suspiria, nec mens
Ulla suas tristi pectore volvat opes,
Non pater aut uxor non quenquam pignora temptent
30Aut memor ellati funus amor ve senis,
Non lites quisquam redigat, nec pectore fastus
Intret et horrendas comprimat ira manus,
Non furor occultos enses trahat, improba desint
Iurgia sollicito cumque timore dolor;
35Taedia difugiant Turcosque inamabilis horror
Ingruat et moesto lividus ore pavor,
Rixa etiam desit, nec questus verberet aures,
Sit procul hinc odium, sint procul inde minae.
Laetus agat lucem quisquis mea carmina curat,
40Laetus et auctoris nomina quisquis amat:
Ille, en ille meus praeceptor Pallade cinctus,
Ille venit superum quaque secutus ope.
En decus, en speculum, victoria, lux, honor et spes,
Praesidium, calcar, gloria paxque mea:
45En desyderio longo fruor, en licet illum
Amplecti, cuius dulcius ore nihil,
En meus assiduos monitor statione labores
Fugit et optata iam parat urbe frui.
Salve Musarum columen patriaeque voluptas,
50Stirpis apex, iuvenum taeda decorque patrum!
Salve Mantoae requiesque salusque iuventae,
Spes nuruum, matrum portus amorque senum!
Iam fleat et miseram se clamet patria, iam se
Dilaniet cordi pignora quisquis habet:
55Omnis ab his nati doctrina recessit et omnes
Ingenuae mores indolis, omne ruit.
Gaudeat atque novae iubilet faustissima praedae
Roma, Columbino Mantua nanque vacat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: