next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Humida nox aderat caecis velata tenebris,
Et latitans medium Luna secabat iter,
Versaque in aequoreos properabant sydera fluctus,
Ibat in arctoo lenta sed Ursa polo.
5Repserat alta quies primos resoluta per artus,
Atque oblita sui corda laboris erant.
Somnia tunc vidi certo venientia gressu,
Quae foribus misit cornea porta suis.
Nanque meas variis mulcebat cantibus aures
10Caelestes referens Musa novena sonos.
Has medius nitida lustrabat lampade Phoebus,
Rectus et ex illo principe coetus erat.
Priscaque convolvens et gesta recentia Clio
Rettulit in fastis tempora scripta suis.
15Euterpe calamos inflabat laeta sonoros,
Terpsicore cantus associante pares,
Et quae vincta manet tenui comoedia socco
Prolata est verbis, blanda Thalia, tuis.
Stabat Melpomene rubeis induta cothurnis,
20Et tragicum moesta voce canebat opus.
Nec minus, o Erato, terram dimensa rotundam
Monstrabas spacio quanta sit illa suo.
Ipsaque rhetoricis facunda Polymnia nervis
Miscuit Actaei dulcia mella favi.
25Quin etiam assidua rapti vertigine caeli
Urania citum docta notabat iter.
Heroum ingenti carmen reboabat hyatu
Excellens reliquas Calliopea deas.
At tu, Phoebe, cavo Cyllenia pectine dona
30Tangebas, longis conspiciende comis,
Cum sic scrutatrix causarum virgo latentum
Increpat, heu, tardas in mea damna moras:
"Pigra quid Ausoniis frustra teris ocia campis,
Immemor o saecli, Fauste poeta, tui?
35Nunc nova Sforciadae generosaque corda Philippi,
Nunc dux Montanofeltrius orbe vacat.
Alphonso pannosa caret tutore Camaena,
Munificusque sui Borsius aeris abest.
Pontificis praelarga Pii clementia cessit,
40Et virtus, Quinto deficiente, iacet.
Nec nomen, Gonzage, tuum, Lodovice, silebo;
Heu, qualem amisit Pegasis unda ducem!
Quare, age, cum surget croceis Aurora capillis,
Canaque cum tepido sole pruina fluet,
45Impiger accelera Gallas accinctus ad oras,
Quas Rhodanus celeri, quas Arar ambit aqua,
Contudit invictus decimo quas Caesar in anno,
Dum pressit posito colla superba iugo,
Excita nocturno sensit quas Roma sopore,
50Cum vigil huic subitam praestitit anser opem,
Cum nimis infesto prostrata cadavera Marte
Alia sanguineis volvit honusta vadis.
Illhic aerio fortis de vertice rupis
Pectora magnanimus docta Guielmus amat,
55Excipit et sacros studioso pectore vates,
Ut volucris pullos officiosa suos.
Non ea seposito procul est sita climate tellus,
Qua parili opposita limite signa meant.
Non excelsa ferunt, alium non ima calorem
60Solsticia, est illo quarta nec umbra loco.
Non sitit intensis duplex fervoribus aestas,
Non hyberna novo bina tepore vigent.
Non regit aequales semper vaga Cynthia currus,
Nec Sol est paribus semper anhelus equis.
65Non trahit accelerans velocia plaustra Bootes,
Ursa nec occiduo mersa sub axe latet.
Signa obliqua cadunt aequo scandentia gressu,
Ortaque directo tramite prona ruunt.
Solsticiumque duplex et sola inducitur aestas,
70Solaque cum glacie bruma rigente venit.
Et flexa in Septem totam videt umbra Triones
Non ausam aequoreas Arcton inire vias;
Huius et incedit Custos pede tardus inerti,
Nec nisi par bina est noxque diesque vice.
75Si foret et toto divisus ab orbe Guielmus,
Attamen hic subitis est adeundus equis,
Ne tanti miranda viri commercia desint,
Quo nihil aethereo sub Iove maius adest".
Haec ait et Somnus tacitis evanuit alis
80Tradita nec celeri iussa fuere Noto.
Ecce tibi, princeps cunctarum maxime rerum,
Carmina primaevo fluxa calore damus,
Ut data sint per te levibus nova pondera nugis,
Utque tuo clarus lumine fumus eat.
85Si fuerit meretrix tetrico laudata Catone,
Illa vel austeris nuda placebit avis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: