previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


11.

Ut reus expectat duro sub carcere vinctus
Seu bona supplicii, seu mala verba sui,
Donec certa latet iustae sententia lancis,
Cogitat eventus deteriora sui,
5Sic incerta meae timeo responsa puellae
Et labat ambiguo spes agitata metu.
Non solet esse pio constans in amore puella,
Et levis absenti corde recedit Amor.
Spumanti Venus orta salo, cui Iulia proles
10Debet ab Aenea nobilitata tuo,
Si meus a teneris animus tibi serviit annis,
Et fuit ante tuos secta columba focos,
Si Diomedaei damno fera vulnera toeli,
Prodita si vestri dulcia furta tori,
15Ut, dea, sis praesens celeres delapsa per auras,
Ad sua Laedeus frena citetur olor,
Vel te sacra Paphos teneat vel Sicanis ora,
Vel tua frondosis alta Cythera iugis.
Ut solvis gelido concretas frigore glebas,
20Sic solvas dominae pectora dura meae.
Cum foret Hyppomenes maeta defectus in ipsa,
Auxilio victa est Hyppodamia tuo.
Te duce fortis erat visa Laeander amica,
Brachia cum mediis lassa moveret aquis;
25Ille etiam tumidis nunquam foret obrutus undis,
Invida sed caecam fata dedere viam.
Nec minus ipsa micas reliquis clementior astris,
O semper nitido stella serena polo!
Tu claram obscuris lucem mortalibus affers,
30Fessaque cum grata corpora nocte levas.
Tu genus omne creas, totus quod possidet orbis,
Et concepta tuo quaeque vigore fluunt.
Ipsa beas omnes tali sub sydere natos
Mitis et ex omni parte secunda venis.
35Maior adhuc superest nostri fiducia voti,
Quod dabitur fato dexteriore frui.
Cum manus afferret peraratas fida tabellas,
Fulgebas facili iuncta parente Venus.
Maiorem annexi semper dabis ambo favorem:
40Unus habet gratam, qua caret alter, opem.
Sed quid concusso crepuerunt cardine postes?
An bona festinus nuncius acta refert?
Sic est, ipsa coit circum mea viscera sanguis;
Certa vel attonito gaudia corde pavent;
45Gaudia quae veniunt dubio sperata timore,
Sunt ea nescio quo falsa putata modo.
Territa sed postquam subitus pavor ossa reliquit,
Tunc magis affectu res iuvat illa suo.
Quis negat humanis fulgentia sortibus astra?
50Quilibet ex ipso sydere fluxus inest.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: