previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7.

Scilicet adversa cessant foelicia sorte,
Quaeque valent fato saepe iubente ruunt.
Ah nimis incerto Fortuna volubilis orbe,
Seu das, infesta seu rapis ipsa manu.
5Hunc modo praecipitas, illum modo tollis in altum,
Nec retinet firmas ille nec ille rotas.
Nunc experta loquor tristis dispendia casus.
Haec utinam falso vana sub ore forent!
Non fera tam rigido facerem convicia motu,
10Sed venit ad meritam nostra querela deam.
Ad tua sincero properans sacraria cultu,
Sum ratus arbitrio cuncta subesse tuo,
Et totum aeternis te volvere legibus orbem;
Et mihi solius numinis instar eras.
15At tu laeva venis sacroque ingrata poetae,
Nec foelix aliquid praescia cantat avis.
Si qua vides, subito turbas mea gaudia casu,
Semper et in nostras invida surgis opes.
Iam facilis solidum rupisti foedus amoris,
20Livia vesana cum fuit icta manu.
Heu, quantos gemitus, quantas dolor ille querelas,
Et mala bacchanti quanta furore tulit!
Composuit placidam simul ac Venus aurea pacem,
Iunxit et optato mutua corda toro,
25Perfida saevisti solito Fortuna reatu
Atque iterum invitos dividis ecce procos.
Heu lachrymans patrios adiit mea Livia campos,
Nec potuit rigidae iura movere deae.
Ipse etiam perago noctes desertus amaras,
30Et mea non ullum cura levamen habet.
Ah pereat primus chari disiunctor amoris,
Et qui mordaci corpore livor inest.
Hinc male cunctarum nata est discordia rerum,
Hinc odia indignis perniciosa viris,
35Hinc curae informes, hinc falsa calumnia manat,
Hinc cadit, abrupto foedere, sancta fides.
At saltem, quoniam longis distamus ab oris,
Corpore quod nequeas, Livia, mente velis!
Subdola si nostris tendentur retia votis,
40Fac subeat menti Penelopea tuae.
Dum vir abest multum fato iactatus iniquo,
Haec erat innumeris solicitata procis.
Anxia fallebat nocturnae tempora curae
Pendula solicita tela retexta manu,
45Lassaque ponebat frigenti corpora lecto
Factaque tam turpi labe carebat anus.
Si nimium timeo, parit hunc tua forma timorem;
Si nihil, hoc probitas irreprehensa facit.
Cretica nec timuit tendens Menelaus ad arva,
50Et tamen est Phrygio rapta Lacaena viro.
Pulchra vel in sanctis metuenda est foemina templis;
Omnibus est semper forma timenda locis.
Sed bona cum quaeras sincerae nomina famae,
Perficiet titulos candida vita suos.
55Exploratus amor longoque exercitus usu
Semper habet priscae conscia signa facis.
At tu, seu nitido, tristi seu nubila vultu,
Iudicio instabilis, diva, ferere meo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: