Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Praeses ut adductum didicit truculentus, et atrox
Ite canem dixit dapibus saturate caninis,
Et simplex sit coena Ceres cum simplice lympha.
His epulis hominem supera dum vescitur aura
5Pascite: non sit honor, non sit clementia canis.
Iussa facit domino lictor crudelior ipso:
Sed fuit haec homini solito traducere vitam,
Ut vixere patres, quando aurea floruit aetas,
Glandibus et pomis, locuplex opulentaque mensa.
10At quia carcer erat niger, et sine lumine caecus
Sub tellure locus, splendore incanduit albo
Nuncius extemplo, postquam de carcere lictor
Exiit, illuxitque dies per inane Barathrum.
Magna sub tenebras hydrorum copia frigus
15Fugerat hibernum: gelidis nepa plurima saxis
Haeserat, et frigens tecto hibernahat opaco.
Quae simul ac lucem insolitam videre cavernas
Invenere novas, et humum repsere sub altam,
Et domus expulso nituit spaciosa veneno.
20Ut satis est epulis factum: deducere noctem
Incepere simul placidis sermonibus illam,
Et pastor sic primus ait. Cur tanta piorum
O mihi ab aetheria custos qui mitteris aula
Quotidie strages oritur, terrasque per omnes
25Cur patitur tantos iactata ecclesia fluctus?
Nonne erit his unquam poenis modis? An volet istam
Perniciem Deus aeternos extendere in annos?
Sic senior: fari contra sic nuncius orsus.
O Blasi Chaos immensum est divina voluntas,
30Quod neque nos Divi, qui templa aeterna tenemus,
Semper in Elysiis campis penetrare valemus
Luminibus. Tantum illa pater, quantum ipsa videri
Se sinit, ac si sit speculum, quod reddere possis,
Cum velit, a rebus missas et claudere formas.
35Proveniunt illinc quaecunque negocia tractant
Tartara, terra, fretum, quique aequora circuit aer,
Machinaque immensi torquet quae sidera mundi.
Eventus istorum operum referuntur in illam:
Illa simul clavum, ventos, et vela gubernat,
40Et iustum est quodcunque facit, nec quaerere caussam
Iustitiae fas est aliam: velle illius est lex.
Qui cura audaci penetrare profundius audent,
Amittunt operas, ac si demittere in utrem
Aequora tentarent, pugnoque includere mundum.
45Cinctus inaccessa quae lumina nostra retundit
Luce Deus: sic est nobis absconditus, ac si
In tenebris lateat sub caligante Barathro.
Multa tamen scimus, quae de penetralibus altis
Dispensante Deo nostras labuntur ad aures.
50Quod mihi scire datur, fabor tibi. Laeta propinquant
Tempora, principibus lex est imposta cruentis,
Ne possint saevire. Quod sanguine gaudet
Hoc crudele genus paucis abolebitur annis.
Roma suos omnes mersos in sanguine vidit
55Pontifices: post hac tres est visura cruentos.
Illic finis erit: lugubria saecula claudet
Melciades: pax est illo ventura sepulto.
Nunc bonus expulsis Romana in regna tyrannis
Adveniet princeps, sub quo pacabitur orbis,
60Et finem accipiet veterum cultura Deorum.
Constantinus apud Thraces, qua Bosphorus aequor
Thracius Euxinus Aegaeum ingurgitat undis,
Constituet sedem imperii, Latiumque relinquet
Christo, et Romuleam septem cum collibus urbem:
65Tunc insigne crucis quondam damnabile surget
Ex humili in sublime loco. praecedet honore
Romanos fasces, et regia signa coronas:
Tunc inter superos una laetabimur ambo,
Istaque ab excelsa mundi speculabimur arce:
70Huc tamen o Blasi de tempestate quietis
Pacificae, clades, heu, deploranda sequetur,
Et grave manabit dulci de melle venenum.
Vox est blanda quies, pax delectabile nomen:
Plura tamen de pace fluent opprobria, damna,
75Dedecora, aerumnae, quam de crudelibus armis.
Degenerabit enim virtus antiqua, voluptas
Inter opes et delicias delumbia reddet
Corpora, et ammittet mens enervata vigorem.
O studia, o mores, o tempora sordida, cerno
80Oblitos Christum populos, incredula corda,
Conculcare fidem, scelus omne incurrere facto
Agmine, certatim fierique animantia bruta,
Et Romam in caulas atque in magalia versam.
Coelicolae in gentes male tunc animabimur illas,
85Atque sua Superi quando impia saecula cernent,
Destituent ope terrigenas, cava tartara olentes:
Irascente Deo coitum mala sidera in unum
Convenient, tristes in humum iaculantia flammas,
Atque viam coelum inveniet, qua conterat illud
90Infidum crudumque genus. Solventur ab Arcto
Terribiles hominum vultus, animique feroces
Sauromatae, sine divina, sine lege humana
Viventes, Hunni, Alani, Turci, atque Agathyrsi:
Adde quod inter se Christi intestina nepotes,
95Mutua more canum rabidorum in vulnera versi.
Bella gerent: Graecis, Itali: Gallis, Alemani.
Certabunt odiis, plus quam capitalibus, utque
Se exstirpent, parcent Turcis, parcent Agarenis.
Talia dum memorant, labente in lumina somno
100Procubuit senior: semper vigil Angelus alta
Sit licet inclusus turri, tamen omnia cernit
Undique sub terris, et quae surguntque caduntque
Sidera, quae nimbos tempestatumque procellas,
Quae faciant coelo Solem splendere sereno,
105Et nostrorum operum caussas intelligit omnes,
Quae cum sidereo veniunt abeuntque recursu.
O nimium felix Larium natura piorum
Non miserae subiecta, non indiga somni,
Non victus, non vestitus, defuncta periclis
110Omnibus et curis, quae corda humana trucidant:
Libera debilibus membris, et mole caduci
Corporis ire potens quo fert sua cumque voluptas,
Per maria, et terras, et qua volat Eurus et Auster:
Cui neque ver tepidum, nec stigia bruma, nec aestas
115Torrida: cui Solis non fert absentia noctem,
Non ardens fulgetra metum: non nubila nimbum:
Cui numquam iratum pelagus, nec naufraga puppis,
Nec gravius illuvies campis, nec pestifer annus,
Nec steriles agri: cui numquam belliger hostis
120Ingruit: aeternos cui pax tranquilla, quiesque,
Et nullo vexata salus languore per annos,
Ambrosiae quam pascit odor: cui semper aperta est
Elysii regio supremi principis aula.
O nimium felix Larium natura piorum:
125Cui pariles ut sint animae post fata, ferendum est
Omne quod heic cruciatque animos, et corpora torquet.
Iamque dies aderat, quae sanctae exordia pugnae
Cerneret, et sumtis pugiles committeret armis,
Hinc venit armatus multo cum milite princeps:
130Inde pater sine lorica, sine casside solus
Ducitur iniectis ad colla senilia vinclis.
Invalidis princeps vult expugnare latentem
In membris animum: senior servare Tonanti
Sinceram sanctamque fidem. Preludia bello
135Haec dedit: his iaculis iniit certamina princeps.
Laetare observande senex, et amice Deorum,
Tum senior. Laetare et tu fortissime princeps:
Sed cave, ne qui sunt solo Dii nomine, credas
Re fortasse Deos. Haec imprudentia tanto
140Si bene consultes, scelus est in principe magnum:
nec debet vox ista Deus, venerabile, sanctum,
Aeternum, immensumque sonans infamibus umbris
Attribui, qualis Venus est, et Iupiter, et Mars,
Ac similes alii quos sub fornicibus altis
145Torquet in obscuris flammis umbrosus Avernus.
Nomen id est Naturae uni, quae regnat Olympo,
Que fecit quodcunque vides, non pluribus aptum:
Nec tibi crediderim princeps ita segnia corda,
Tam rude, tam ignavum ingenium, quin sidera coeli
150Suspiciens videas opus id non esse Deorum,
Qui statuas habitant vestras, et sordidae saxa
More colubrorum, quibus est innata libido,
Dente venenata, pecudesque hominesque necandi.
Talibus accensus praeses, quae verbera mente
155Pertulerat, miseros hominis convertit in artus,
Explicitisque iubet virgis, et fasce soluto
Terga seni deducto humeris velamine caedi.
Et post haec indigna trahi spectacula rursum
Ad nigrae immundaeque domus horrentia claustra,
160Verberibus duris laesos ubi nuntius artus
Leniit, et blando pepulit sermone dolorem.
Haec ubi facta, nurum, cuius fera Martia chortem
Laeserat, occidisse suem, pernamque tulisse
Cum faculis ad claustra senis: quod egere duobus
165Crederet his clausum tenebris, et carcere fama est.
Ille nurus animos, et commiserantia corda
Suspiciens potius, quam dona exilia, dixit.
Vade ager sancta nurus: faculam delubra quotannis
Ad ma fer: sic te melior fortuna reviset
170Semper, et haec quo quot fuerint exempla secuti.
Consilium non sprevit anus: post funera patris
Semper idem repetivit. Ponebat ad aram
Quam subito cives illi posuere quotannis
Cerea dona facem, qua relligione repente
175Ad tantas devenit opes, ut rure relicto
Cum Lare vicinam toto migravit in urbem.
Altera maiori Lemures certamine nixu
Instaurare parant: cursoris imagine sumta
Phoebus adest mandata ferens a Caesare contra
180Progeniem Christi pro relligione Deorum:
Finxerat has Delphis nugas suadent Minerva
Saturno, Iove, Mercurio, dum sidera noctem
Torquerent mediam, tentoque sagittifer arcu
Scandit, et auratum surgens attollit olorem.
185Artibus his princeps factus crudelior, ira
Ardescente fremit, Stygioque exuritur igne,
Et tortus torquere parat. Iubet ante tribunal
Sisti hominem, qui procedens stridente catena
In se animos populi adstantis convertit et ora.
190Tum princeps quantum Iove mens agitata sinebat,
Dissimulans odium, solio sic fatus ab alto.
Haec tua, si prudens seris ut convenit annis,
Cordatusque fores, esset venerabilis aetas,
Atque uti nos divina monent humanaque iura,
195Digna coli: sed te praeceps dementia fecit
Ridiculum. Quis enim Blasi non dixerit illum
Dementire, Deos ausit qui insurgere contra,
Atque Iovem damnare patrem Divumque hominumque?
Quare age forte loco si mens te mota fefellit
200Hactenus, ut multis usu evenisse putamus:
Nam sic Alcides, sic est delusus Orestes:
Utere consilio tandem meliore, facessat
Error, et evades vinclis et carcere liber
Hanc ignominiam, poenasque iramque Deorum.
205Quod si tanta tuam tulerit vecordia mentem,
Ut vities Divos stulta atque infanda loquendo,
Heu miser, insolitos hodie experire dolores.
Composito vultu Princeps ubi talia fari
Desiit, impavidus senior sic vocibus orsus.
210Iste tuus praeses thronus, hoc sublime tribunal,
Ut nos instituunt divina humanaque iura,
Esset honorandum, si quae coelestia adorant
Corpora, et inclusa his rerum natura elementis
Numina vera coli pulsio concederet Orco:
215Sed tua in obliquum recto de limite contra
Fas et iura simul sic est conversa potestas,
Ut videare Deum, summo detrudere caelo,
Et dare Plutoni iura imperiumque Tonantis.
Quae quanta impietas, quae sit dementia, nemo
220Ignorare potest, cui verum agnoscere cura est.
Quo fit, iste thronus Superis odiosus, et orbi
Noxius indigne tantos usurpet honores.
Quatre age iam desiste istis incumbere curis
Turpibus, et noli miseris mortalibus esse
225Excidio: noli infandos defendere Manes:
Sed patere aeternum regna haec agnoscere Patrem,
Quem coluit Ianus: Ianus qui nomina fecit
Ianiculo: cuius flavis vestigia lymphis
Albula, Tyrrheni quaerens salis aequora, lambit.
230Ianus enim, si vera potes perferre loquentem,
Venit ab Assyriis, postquam mare in ardua quondam
Diffusum iuga se primam contraxit in alvum,
Uniusque Dei cultum tulit, atque reliquit
Omnibus in terris: sed non tenuere nepotes
235Divinos ritus, et quae vulgaverat ipse
Sacra per Armenios, et circumstantia regna.
Nam Pluto, et Stygii Manes, quos dicitit ipsi
Esse Deos, natura atrox genus atque superbum
Lina tetenderunt, et adhuc improvida saecla
240Includere plagis, quibus haec quoque saecula claudunt,
Et vos tantarum ignaros fraudum, atque dolorum.
At Deus imperium, cuius sine fine rapinam hanc
Tempestate tulit longa patienter, et aequa
Mente: sed hanc isto fraudem dispescuit aevo,
245Seque palam fecit nobis, et ad haec eo regna
Mittor, ut ex istis exauctorata vetustas
Finibus excedat, veniantque novissima saecla:
Quae neque tu prohibere potes, nec Roma, nec orbis
Totus: et hoc constans et ineluctabile fatum est.
250Summa igitur princeps ope te vitare Tonantis
Arma decet, ne te a summo profliget Olympo:
Et subito Stygias adigat te fulmine ad undas.
Me vero terrere minis, deducere ab istis
Grandinibus inceptis, potis est vis nulla: necare
255Et torquere potes corpus. Moribundaque membra:
At animus manet intrepidus: manet invia cunctis
Suppliciis mens alta tuo molimine maior.
Christus enim tali strinxit mea pectora nexu,
Ut flammas ferat, et chalybem, durumque adamantem.
260Talia dicentem iam dudum lumine torvo
Spectabat princeps, rabieque ardebat amara.
Non tulit ulterius flagrantem pectoris aestum,
Vociferans, huc lictor ades: nudare loquacem,
Sacrilegum, deceptorem ahenis
265Pectinibus: clunes, lumbos, et rustica terga
Scalpite: conveniunt strigiles his renibus isti.
Tale ministerium docti sternuntque, ligantque
In quernis hominem tabulis, adiguntque sub alas,
Ad crura, ad femora, ad renes, ad colla rudentem
270Quadruplicem, quali frenant ad litora puppes.
Horrendisque cutem sulcant, miserabile visu,
Dentibus, erumpit factis cruor undique venis,
Et late exsiliens turbam scintillat in omnem.
Postquam scissa cutis passim, et sat terga tulerunt
275Poenarum, et caedis: manibus laxata cruentis
Vincula paulisper, faciuntque incumbere tergo
Ora supinantes, et ahenis dentibus instant
More canum, quoties avidos in viscera rictus
Aure tenus mergunt, praedamque trahuntque vorantque.
280Corda senis, tanquam mediis in fluctibus arae
Marmoreae, robusta manent, verbisque ministros
Talibus affatur. Mactate senilia membra haec,
Atque fatiscentes artus, et inutile dudum
Corpus: eat senium, viridisque refloreat aetas,
285Ut ver post hiemem, veniaque aeterna iuventus.
Haec ea sunt, quae me faciunt tormenta beatum:
Quae renovant. Dum fert ignes, dum vapulat aurum,
Clarius evadit: sic mortificata decorem
Membra reportabunt, coeloque simillima fient.
290Qui magis atteritur, vultu meliore resurget.
Haec pater. At miles sic praecipiente tyranno
Ora ferit, ludensque comas, incanaque menta
Pectit, et horrentem concreto sanguine barbam.
Postquam caede solum tanta stagnare tyrannus
295Impius advertit, quantum non fundit haruspex
Ad Capitolinas taurum cum victimat aras,
Ducite, pugnatum est hodie satis, inquit, ad antrum.
Est visura aliud maius lux crastina bellum.
Sic ait. In tenebras igitur, squalentiaque antra
300Dum redit, ecce nurus septem comitantur euntem,
Admotisque legunt trepidum crateribus imbrem
Sanguinis, indignum spargit tellure putantes.
Quod simul ac vidit tali pietate tyrannus,
Acriter offensus grandem prorumpit in iram,
305Et clamat, vincite magas, adducite vinctas.
Heic aliud certamen adest, spectacula surgunt
Altera, et insignes ineunt proscenia ludi.
Herculeos nobis opus est perferre labores:
Vicimus hunc Phlegyam: vincamus Amazones istas:
310Sic ait: ingenti plebes urbana tumultu
Fluctuat, et densae complent praetoria turbae,
Intenduntque oculos, tanti quos submovet ingens
Congeries vulgi. Nequeuntque accedere, sursum
Attollunt vultus, summosque levantur in ungues:
315Ecce nurus adsunt, quas compellare tyrannus
Inchoat his verbis. Et vos libare Dianae
Est opus, et Vestae sanctas accedere ad aras
Suppliciter, Venerique Arabes apponere fumos:
Sic decet officium collecti infame cruoris
320Radere, et hoc ingens scelus abstergere litando.
Ludificans illas ficta subtiliter arte
Sic ait. Ipsae itidem fraudes arcere paratae
Fraudibus, ad stagnum, quod erat prope moenia ferri
Sacra, Deosque iubent: illic ut flumine vivo
325Se abluerint spondent se convenientia Divis
Orgia laturas. Fama haec vulgata per urbem
Continuo, factusque ingens concursus ad undam.
Interea ex dictis subito muliebribus orta
Laetitia, summam princeps secessit in arcem:
330Nam fore crediderat demens, ut sacra litarent,
Pro ripis igitur constructe imponitur arae
Nuda Venus, signum Vestae, signumque Dianae.
Huc postquam venere nurus, atque ora manusque
In vitreo lavere vado: gradiuntur ad aram,
335Correptosque Deus, ubi lympha profundior uno
Impete currentes, stagnum iaculantur in altum.
Extemplo turbis vario rumore tumultus
Nascitur: his temere factum affirmatibus: illis,
Sicut erant varie affecti, laudantibus astrum
340Sicque multiplici lux est cum murmure clausa.
Praesidis casus novitas pervenit ad aures:
Fulminat, et colubro similis cum verbere tardus
Ardet, et impatiens irae se sauciat ipsum,
Dentibus in caudam, in lumbos, in pectora versis.
345Se ferit, ut mulier dulci viduata marito,
Cum laniat crines, atque unguibus ora cruentat.
Altera lux oritur, vulgusque negocia rursum
In sua multiplici conversum murmurat ore.
Ipse satellitibus cinctus iubet, ante tribunal
350Adventare suo septem cum semine matres,
Ad quas conversi fari sic incipit ore.
Quae vobis levitas sic inconsulta procaxque,
Sacrilegae incestaeque nurus meretricia doctae.
Armatae mille insidiis, et mille venenis,
355Ut tanta cum fraude Deos tuleris ab ara,
Ut referunt. Et praecipites dederitis in undam?
An docuit vester vos haec mendacia Christus?
Hae sunt quas rudibus turbis infunditis artes?
Haec documenta datis? Numquam hoc impune feretis.
360Taliter admorso deferbuit indice princeps.
Illae autem, non est, aiunt opprobria tempus
Tanta refellendis caussam tetigisse Deorum.
Sit satis: hinc pugnae istius processit origo?
Quae levitas maior, quae prodigiosior usquam
365Simplicitas fuerit, quam saxa carentia sensu
Affirmare Deos, et credere numen inesse
Aeri, Auro, ligno, argento? Natura repugnat.
Lex divina vetat. Pluto, Manesque profundi.
Haec sacra, hos ritus, haec vestra altaria rident.
370Propterea in stagnum lapides iactavimus illos,
Quod sint, res non digna coli. Deus omnia longe
Ante videt, quam sint. Si res divina fuissent
Hi lapides, poterant nostras agnoscere mentes,
Et parvo e manibus nostris molimine labi.
375Vix princeps hucusque tulit, iubet arma parari:
Protinus, et magno lituos praeludere bello.
In fora comportant famuli instrumenta dolorum
Omnia: pecten adest: adsunt unguesque facesque.
Bullit in ingenti livens sartagine plumbum,
380Et coacervatis strident incendia lignis.
Repperit impietas trucis ingeniosa Tyranni
Ad flectenda novas artes muliebria corda.
Hinc locat ex olli septem velamina bysso,
Cyclades appellant, totidem thoraces ahenos
385In mediis illinc flammis ardore coruscos.
Stabant in medio matres, ad quas ita fatus
Sublimi residens in maiestate tyrannus.
Eligite ex istis utrum magis utile: Divos
Significant Tunicae molles: arma ignea Christum.
390Continuo saliens septem de matribus una,
Collectas vestes irritamenta malorum
Tollit, et annitens medios iaculatur in ignes.
Mirantur circumstantes pectore molli,
Natura imbelli ac timido tantum esse vigorem.
395Tam grandes animos, tam fortia corda, Gigantes,
Quos memorant tentasse Deos detrudere coelo,
Non ausint tantum facinus. Tirynthius ipse
Monstrorum domitor posito expallesceret ausu.
Has vires tu Christe dabas, tu roboris auctor
400Huius eras. Calcat Romanos foemina fasces:
Nec timet imperium, sub quo se maximus orbis
Curvat, et antiquis audet se opponere Divis:
Quos ipsi, qui totum orbem moderantur, adorant.
Hec duo militiam mater ducebat in istam
405Pignora, quae tulit una dies, uno aedita partu.
Hi gemitu casus lamentabantur acerbos
Matris, et apprensa materna veste fluebant
In lacrymas demissi oculos, frontemque decoram
Versum humeros: flebant ipse miserabile turbae
410Innocuae fatum aetatis. Commota Tyranni
Pectora paulisper, fletumque effundere visus.
Tolli igitur pueros, ducique in carceris umbram,
Sanctus ubi nuda senior tellure iacebat,
Praecipit, et ferri ex oculis quae flectere plebem,
415Atque pios mollire animos spectacula possent.
Illi, ubi se videre capi, clamore relictam,
Heu, misero matrem appellant: o incendia dicunt
Dulcia, si cum matre pati licuisse in illis
Ignibus: et mater, mater fora tota sonabant.
420Mater ad has voces plus quam ad tormenta dolentem
Intendens animum dabat haec responsa latente
In lacrymis visu. Nati, nati, ite: videbo
Vos iterum paucis post o mea cara diebus
Viscera vos iterum: nati ne flete parentum.
425Mutua sic pietas accendebatur, et ista
Anxietas poenis animos laniabat acerbis.
Fortior in pugnam praeses redit, atque dolorum
Mille parat species: matres suspendite clamat:
Pubetenus nudate: cutem proscindite ferro.
430Crudeles ad opus properant crudele ministri
Sauromatum de gente sati, sub montibus orti
Rhipaeis, ubi fert homines Cynosura malignos.
Non pietas, non ula sapit clementia, ahenos
Expediunt dentes, et aram candentia longis
435Viscera pectinibus: penetrat dolor intima matrum
Corda: nec humani possunt subsistere sensus.
Solvuntur violati artus, pro sanguine fundunt
Lac niveum, et fluxu tellus inscribitur albo.
Cum gravis artaret miserans, et vincere robur
440Inciperet muliebre labor: de nubibus ora
Quae videre nurus, et non videre profani,
Nuntius educens voces prorupit in istas.
O sacrae sanctaeque animae magno atque potenti
Decertastis adhuc animo: quae pauca supersunt,
445Conatu tolerare pari: victoria vestris
In manibus: vobis totus venit obvius aether,
Dulce sonans, et dona ferens. Gaudete: propinquat
Lux aeterna, venit merces sperata laborum,
Quae vestra spe maior erit. Quot in urbe fuerunt
450A priorum hominum nascenti aetate dolores,
Tempus ad hoc unam in campis caelestibus horam,
Si paribus merces par danda laboribus esset,
Non emerent. Maiora fide sunt omnia apud nos:
Sed larga dat dona manu regnator Olympi.
455Unus adhuc vobis labor est adeundus. In ignem
Ibitis: ast ego vos semper comitabor, et omnem
Vim cohibens flammas in frigida balnea vertam.
Dixerat, et subito princeps ad opima vocatus
Prandia discessu clausit tormenta citato:
460Post epulas subito redit in certamina rursum.
Ante suas ubi magna fores erat rea, mandat
Constitui effossa tellure caminum,
Magnaque conflari structis incendia truncis.
Duravit labor in noctem, nox tota labori
465Adiicitur, pyra consurgit, iam luce reversa
Subiiciunt ignes, et ductis follibus acres
Eliciunt flammas, abeuntque incendia in altum
Aera, et ex lignis fugiens ardentibus aura
Stridula scintillas spargit per inane volantes.
470Huc populo spectante nurus intrare coactae
Se cruce signantes ineunt, qua maximus ardor
Fluctuat, et qua flamma rubens gravioribus undis
Aestuat: ac tanti ardoris se in vortice mergunt.
Confestim vero sicut praedixerat ignes
475Nuntius expertae innocuos, letantur, et ardent
Laetitia, vocemque levant in carmina, et hymnos,
Et Christum matremque canunt, errantque per antrum
Ignivomum, tamquam agni alacres per rosida rura.
Absterret res mira omnes, ipsumque Tyrannum,
480Et vellet saevisse minus, victumque fatetur
Se tacitus. Quid agat nescit: videt omnia contra
Seque, Deosque suos evadere. Protinus ergo
Imperat educi flammae de gurgite matres:
Eductas videt illaesas: mirantur in unum
485Turba globum coit: intentis miracula cernunt
Luminibus, nec corda queunt saturare tuendo.
Ipse autem magicam factum convertit in artem
Praeses, et o clamat, quantum incantamina possint
Thessala Medeae quid verba venefica faxint
490Cernite: et haec iactans animo subridet amaro.
Sic turbae fecisse satis sese aestimat amens:
Verum aliter vulgi adstantis pars maxima sentit,
Et Christum conversa canit, Veneremque, Iovemque
Execrantur: aquas poscunt, ad flumina tendunt.
495Hic erat occultus Christi de gente sacerdos
Leucosyrus (Grai sic appellare solebant
Cappadoces) dudum Carmelo a monte profectus,
Vertice Carpathiis alto qui prominet undis.
Australes alius magis it Carmelus in oras,
500Quem fertur coluisse Nabal: quo tempore Saulis
Insidias fugiens David in deserta recessit.
Iste autem Carmelus erat, quem maximus olim
Incoluit Vates, curru sublatus in auras
Igneo, te ex alto flammam qui taxit Olympo.
505Heic solitus turbis latices infundere sacros
Perdius et pernox vitreas habitabat ad undas.
Praeses ut advertit tantos in plebe tumultus,
Ne foret incompos voti, lictore vocato
Iudicium capitale tulit, Matresque securi
510Truncat, et exutae post tot certamina tandem
Corpore felices animae fugere volantes
Ad Superos: ubi nunc mundo meliore fruuntur.
Corpora dum totam facit intempesta per urbem
Nox requiem, sacri ad tumulos rapuere ministri
515Bella Sebastaeus posthac ingentia pastor
Est passurus. Eunt irato a principe missi
Sauromatae gens cruda, oculis imitata lacertos,
Ore quaterdecimam pleno iam sidere Lunam,
Atque senem damnante foro tot sanguinolenta
520Funera, tot caedes, et tot spectacula visu
Tristia, tam multo spumantem sanguine terram,
Aere catenatum longo ad praetoria ducunt.
Miratur princeps hominem sine vulnere vultu
Conspicuum claro, et barbam squalore carentem
525Ac si lotus aquis, et olenti adspersus amomo
Esset apud thermas. Haec illi nuntius ora
Fecerat, arte volens ista torquere Tyrannum,
Qui sic fatur. Ades bone vir? Quid denique captas
Consilii? Si vis pacem, concedimus ultro:
530Si vis bella, suus tibi respondere parati,
Fare, nec in longum differre responsa, quid optes.
Pastor ad haec. Quid opus multis? Immobile durat
Propositum: non sum suasu mutabilis ullo:
Mon si mille mihi veniant in colla secures:
535Non si mille pati facias incendia: non si
Mille sub aequoreis habitarem fluctibus annos.
Prosequere, et, quo te tua fert sententia, perge.
Praeses ad haec. Ibis Blasi cum piscibus: ibis
Subter aquas: vicina ibis in stagna natatum.
540Ne te peniteat sero, tibi consule. Pastor
Sat mihi consului: tu qui in maiore periclo
Versaris, magis atque magis tibi consule, dixit.
Praeses ad adstantes, quam sint responsa videtis
Impia, quo pacto illudat nobisque Deisque,
545Indignatus ait. Stabant tum flumina crudo
Incrustata gelu: nec habebant aequora fluctus
Pontica: Maeotis tergum glaciale ferebat:
Frigidus Arctophylax ita Caspia presserat arva,
Ut concreta gelu transirent aequora onustis
550Plaustra toris: nive Taurus erat, nive candidus Aemus:
Ast urbana lacus stagnans ad moenia lymphis
Mobilibus nondum frigentem senserat Ursam.
Hoc ut mirificis locus esset idoneus actis
Fecerat omnipotens, liquidaeque pepercerat undae.
555Convocat armatam princeps in tecta cohortem,
Et iubet ad stagnum duci, mergique sub alto
Gurgite pastorem, suffocatumque relinqui,
Ut natet, et Christi videant opprobria turbae
Coguntur, stipantque hominem, missoque per urbem
560Hoc rumore fluunt omnes puerique senesque,
Grandaevae cum prole nurus, stagnumque coronant.
Accinctus gladiis loricatusque satelles
Fert pharetras, arcusque humeris, hastilia dextris:
Ad fatale vadum properat. Iam limina portae
565Praeterit urbanae, stagnumque apparet, et ingens
Pro ripis inhians haec spectacula vulgus.
Tum senior praestanti animo, vultuque sereno
Ut stagnum intuitus: dextram levat, atque potenti
Lustrat aquam signo, Stygias quod dissipat umbras.
570Horruit haec ad signa latex, et marmoris instar
Duruit. Ingressus plantis fidentibus omnem
Permeat, et tipulae similis superambulat undam.
Hac illacque means magno clamore tonabat:
Cernitis o cives quam magna potentia nostrae
575Sit fidei, quando flammae, quando aequora Christi
Imperio parent, Ignes ardente camino
Non sensere nurus: me fert, ut cernitis, unda.
Non ea vis vestris, nec tanta industria Divis.
Quod si falsa loquor, veniant quicumque Deorum
580Auxilio fidunt, mecumque per humida reptent
Aequora. Quid vestri possint ostendite Divi.
Audito hoc clamore procul de litore curvo
Prosiliere viri decies super aequora septem
Fidentes Stygiis et Saturnalibus umbris:
585Sed spes vana fuit: mox ut tetigere lacunam,
Cum sonitu, veluti totidem praegrandia saxa,
Disrupere solum, raptosque absorbuit unda
Fluctibus in gyrum, longeque fugatis.
Utque fides populi magis adstrueretur eosdem,
590In quibus absorpta est plebes incredula, pastor
Conculcat peragratque locos, campumque liquentem
Pro arbitrio ligat et solvit. Miracula multi
Tanti voluntates, quid nos contaminat ultra
Vana superstitio? Quid tempora perdimus? Aiunt.
595Quid dubitamus adhuc credendo accedere Christo?
Talia turbas serpebant murmura, quando
Nuntius aeternae monuit iam proxima vitae
Tempora. Digrediens ergo stipante caterva
Blasius intrepido redit ad praetoria vultu.
600Fama praeit, rumorque volans ad principis aures
Ingreditur, totumque refert ex ordine casum.
Erubuit victus princeps, puduitque videri:
Sed latuit, rebus tandem infeliciter actis
Instituit longo iam fidem imponere bello.
605Cum pueris igitur, qui soli carceris umbris
Servabantur adhuc flentes, iubet ense feriri
Colla senis, corpusque feris, avibusque relinqui.
Mensis agebatur, faciunt cui februa nomen,
Tertia nox, et iam Venus adscendebat ab ortu,
610Cassiopeque comes, cum limina carceris intrat
Funestus nocturna ferens funalia lictor,
Atque catenarum nodis puerosque senemque
Implicitos celeri trahit, ad pomeria gressu.
Tum senior pueros, cum matris nomina nondum
615Obliti veterem inciperent renovare querelam,
Sic hortatur iens. Pueri ne flete parentum:
Imus ad amissam: post parva videbitis illam
Intervalla: hodie mensa coenabimus una.
Mittite singultus, ego vos comitabor, et ipsi
620Mecum eritis, donec thalamos veniamus in illos.
Ventum erat ad loca supplicio decreta supremo:
Cum submissus humi, palmas ad clara tetendit
Sidera, et hanc orans effudit pectore vocem.
Sancte pater, qui nos saeclo dignaris ab isto
625Mortali, obsceno, infesto, tenebrisque sepulto
Tollere in aeternam requiem lumenque beatum,
Te veneror, tua mente sequor confulta fideli,
Et grates habeo immensas, quod idonea visus
Hostia sim, dignusque tuo pro nomine obire.
630Unum oro, quando est uni haec tibi tanta potestas,
Ut quicumque meas supplex orabit ad aras,
Auxilium iugulo, et membris languentibus umquam
Inveniat quam quaeret opem. Responsa satelles
Audiit haec, vulgoque palam post funera fecit.
635Subscriptum est: ascende, veni: te exspectat Olympus.
Mox exsecta trium cervix, et sanguine tellus
Intepuit sacro. Vix dum subtraxerat ensem
Lictor, ab excelsa mundi vertigine fulgor
Erupit subito, radiisque micantibus ardor
640Obtundens oculorum acies noctem expulit atram.
Territus insolitis miles splendoribus arma
Proiicit, et rapido fugit ad praetoria cursu.
Quippe triumphalem tanto cum lumine pompam
Christus agens tali funus celebravit honore.
645Tum Superum chorus acceptas gratanter et ore
Laeto animas locat in primo ducis agmine, et aura
Conditus alterno repetivit sidera cantu.
Ast ubi perventum est ad coeli immobilis alta
Limina, Christus eas sancta ad collegia patrum
650Adiunxit, veterem pergens supplere ruinam.
Sub lucem vero sacri translati ministri
Corpora secreto flentes clausere sepulcro.
Sancte pater Blasi, pueri sine crimine sancti,
Vosque nurus quae tam magnis haec bella tulistis
655Cordibus; adsitis nobis mortalibus, ista
Corporea Styge submersis: avertite morbos:
Impetratae dies terris sine Marte quietos:
Et miserae sanctum vitae concedite finem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: