next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Fanniam Sventhocam

Fannia, formarum specimen regionis ad Arcton
Algentis Borea perpetuaque nive,
Commodiore loco fueras dignissima nasci
Et fieri terre prosperioris honor.
5Debuerat Sparte vel te genuisse Micene
Grata vel eterno Sidonis ora Iovi,
Aut tibi nascenti Cycladum regina natatrix
Delos erat certo constituenda vado,
Si non Latone erranti stabilita fuisset
10Cum vetita ad partum cetera terra foret.
Illa quidem divos peperit fecunda gemellos
Ne nox transiret ne sine luce dies.
Sed que nocturnis radiis, mea vita, niteres
Utilius mundo te peperisse fuit,
15Tu neque fraterno caperes a lumine lumen,
Illius per te lampade clara magis:
Tu neque nunc positis nunc sumptis cornibus usque
Fulgeres aliter dissimilisque tibi
Nec viduata omnino sensim splendore lateres
20Alterni mundo luminis ora negans
Sed pleno et nitido radiares orbe perhenne
Per mare per terras nocte iter omne regens.
Nec tantum est ortu geminorum clara deorum
Delos, quam si illic unica nata fores
25Vel si lege aliqua fatali barbara tellus
Inclita natali debuit esse tuo,
Tempora te saltem quondam meliora tulissent,
Cum peperit vatem Calliopea suum.
Ille tibi merito tribuisset carmine laudes;
30Ille dee nomen nec minus offitium,
Coniugis et care pre te contempnere mortem;
Et potuit Stygias non adiisse domos
Quod si te illius forsan connubia iusta
Fecissent socia parte iacere thori
35Ac medio in cursu pariter vitamque fugamque
Impia fregisset reptilis ira tuam,
Ter quater elusus postquam repetisset ab Orcho,
Tartareas ultra se tenuisset aquas,
Ethereasque auras sine te sprevisset adire
40Et te flevisset fata vidente tua,
Sed tam formosis cavisset vipera suris
Vulnera Letifero figere dente suo,
Calcares nudis pedibus secura dracones.
Namque tuo innocuum virus honore foret
45Gauderentque illi teneris se subdere plantis
Et niveis talis oscula blanda darent.
Sic ille extremos felix mansisset ad annos
Tuque etiam toto notior orbe fores.
Namque tuis ardens facibus non impia Lemni
50Vulnera, non furias femineumque nephas,
Non pueri Herculei casum, non improba fontis
Numina, conspicuas unde patebat aquas,
Non iter insuetum pelagi primamque carinam,
Non spolium aurate concinuisset ovis;
55Sed simul ingenium cytharamque artemque canendi
Iussisset titulis semper adesse tuis,
Atque suos recinens, aliorum oblitus amorum,
Implesset gentes nomine ubique tuo.
Sed quoniam voluere dei sis gloria nostri
60Temporis et Getici numen honorque soli,
Qualescumque tibi dicam, mea Fannia, versus
Sint tibi candoris pignora certa mei
Et lege non dura facie quecumque reponet
Pervigil in laudes iam mea Musa tuas.
65Materie, fateor, multo sum viribus impar,
Et minor est humeris sarcina danda meis.
Sed quis rite queat superum laudare parentem?
Aspicimus multos hoc voluisse tamen
Et sua facta cani mortali Iupiter ore.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: