previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


106. ad se ipsum

Quid furis, blandis agitata curis,
Mens, et invisos fugiens tumultus
Urbis, apricas repetis relicto
Corpore villas?
5Et modo ingentis tilie sub umbra,
Nunc ad estivos Dryadum recessus,
Fanniam queris, veluti relicta
Buccula matrem.
Desine insane placideque falli.
10Nam fuit quondam, fuit illa nostra,
Sensit et tecum tepuisse ab una
Se quoque flamma.
Nunc novis ardet faculis, pudetque
Iam tui. Quid tu meminisse reris
15Temporis lapsi simul ac iugales
Hausit amores?
Audias, quamvis dolitura multum,
Te diu toto pepulit recessu
Pectoris, nec iam cinis ullus estat
20Quo fuit ignis.
Induit mores pariterque mentem
Illius per quem cupit esse mater,
Et tumet forsan meliore iam nunc
Pondere venter.
25Que prius nobis rogitata multum
Oscula invitis penitus labellis
Vix dedit totis semel absolutis
Mensibus anni.
Nunc viro gratis dare prompta semper
30Implicat collum teneris lacertis,
Nec fatigatum sinit ad quietem
Nocte redire,
Sed gravem postquam posuit ligonem,
Aut dedit fessis requiem iuvencis,
35Cogitur grato macerare rursus
Membra labore!
At licet glebas agitet recurvo
Vomere et solis paciatur estus
Nudus in campis simul ac maniplos
40Sirius urit,
Me tamen fato meliore natum
Non rear, quamvis fruar urbe dives,
Et coloratis Tyrio cruore
Vestibus orner .
45Non olens dites Arabes culina,
Et satur magno stomacus catino
Contulit cuiquam semel ut feratur
Iure beatus.
Possidet quicquid locuplex crumena:
50Signa, picturas, trabeas, lapillos;
Stragula et torques, statuas, columnas,
Marmor et aurum.
Multiplex mentis tacito recessu
Cura dispensat metuens futuri,
55Vexat et somnis tetricis silentis
Iura quietis.
Ille sed felix populoque dignus
Quem tulit tellus Iove vagiente,
Mella cum quercus rigide ferebant,
60Flumina nectar:
Qui potest letus modicis paterno
Rure fumosum coluisse culmen,
Sternit et durum fluvialis ulve
Fronde grabactum.
65Assident illi rigido capillo,
Simplices nati minimumque coniunx
Culta, sed casto talami pudorem
Federe servans;
Et fatigatum quotiens remittit
70Vesper, et silvis cadit umbra maior
Accipit gaudens, satagitque circum
Fronte serena.
Ponitur vilis licet et saligna
Mensa, sed mappis adoperta mundis
75Et cibis gratis onerata quales
Destinat ortus;
Ille, nec lucis memor aut laborum,
Haurit ingenti ligula polentas
Et bibit fontis vitrei liquore
80Mella soluta;
Nec timet fluctus maris estuosi,
Aut tubam raucos sonitus agentem
Inter armatas acies equosque
Cursibus aptos.
85Sic Sventhoce, meditor, maritus
Vivit; o felix quater et beatus
Cui dedit talis pater ille divum
Coniugis usum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: