previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


16. ad Fanniam

Qui prius insontes herbas peccare coegit
Et nocua trivit pocula seva manu,
Crimen ob id meruit subito descendere ad Orchum,
Inventi pignus dignaque pena sui.
5Non satis ad mortem ferrum morbosque putavit
Plenaque fractarum litora tota ratum:
Addidit occultas truncandi stamina vires,
Impius, ad manes et breve fecit iter.
Hinc totiens sontes aliena in prole noverce,
10Hinc est cur subito qui valuere cadunt,
Hinc timet uxorem senior divesque maritus,
Hinc neque criminibus hospita mensa vacat.
Ponite fulmineos enses sine sanguinis ulla
Invidia, nocuus quilibet esse potest.
15Quod petitis gladio dabit unica gutta cicute;
Qui sapit apponat hostibus apta suis,
Telaque et armatas acies in pocula mutet
Et molem belli mensa parata gerat.
Scilicet hoc forsan tolerabile siquis in hostem
20Letifera succos exprimat arte malos.
Quid meruere illi quorum genitricis in alvo
Natalem multo prevenit hora necis?
Hii numero maiore cadunt et iniqua parentum,
Nondum perfecto corpore, facta luunt.
25Quid facitis tenere, mitissima turba, puelle?
In nosque nostras concitat ira manus?
Que fera Caucaseos saltus tam seva pererrat,
Ut natis saltem non sit amica suis?
Ante diem fetum non ponit sponte leena,
30Nec festinata prole sit ursa nocens;
Hoc scelere Hircano numquam se litore tigris
Inquinat, ad partum tempora iusta manens.
Vipera, quos genuit ne perdat, viscera rodi
Substinet et fieri vult quoque morte parens.
35Discite ab exemplo natos servare ferarum:
Est rubor in vobis si minor esset amor.
Forsitan hanc tenuem culpam facinusque pusillum
Creditis, et pene nullius esse reas!
Hoc scelus est hominem ferro iugulare cruento
40Et iusto infectas sanguine habere manus.
Et quamvis tarde, veniet tamen ira deorum,
Queque in vos celum fulmina mittat habet!
Contempnant alie liceat; tu, Fannia, crede,
Iratumque cave fulmen habere Iovis.
45Quod si celicolum nullo terrore moveris
Regnaque Plutonis nomina ficta putas,
Phasque piumque reor tamen hac ratione colendum
Ut vivas claro nomine conspicua.
Actica quid Progne quondam sceleratius egit,
50Seva quid infidum Phasias ulta virum?
Utraque per facinus pueros iugulavit adultos,
Tu nondum natum perdere velle paras.
Et potuere illi forsan meruisse necari
Quod facies dire nuntia mentis erat!
55Perfidia et patrum tenero apparebat in evo
Nequitieque dabant omina certa sue.
At tibi tota tui partus ignota figura,
Cui tua, nec noscis, toxica dira pares.
Pone tibi ante oculos formam, quam posset habere
60Tam pulchra natus de genitrice puer;
Fingito lactentem niveis alludere mammis,
In que tuos vultus tollere sepe manus
Ignotosque sibi conantem reddere nutus,
Et qui subbleso murmure velle loqui:
65Nonne eris orbata catulis tu sevior ursa
Si dederis tali pocula plena necis?
Hoc facies, bibet ille tuo nunc gutture virus,
Crimine quo debes ipsa perire cadet!
Ah miser infausti conceptus sideris hora!
70Mors tua per facinus non tua facta luet.
Et prius Elysios infernaque regna videbis
Spirantum quam sis editus in numerum.
Non tibi sint tanti mentiti iura pudoris
Virgineoque habitu, Fannia, ferre comas,
75Ut timeas semper tam diri conscia facti
Atque in te fulmen quodque venire putes.
Mortali maiore modo tibi nocte videndus
Quem perimis, veniet visaque tetra feret.
Quascumque ad partes teneri flectentur ocelli,
80Aspicient illic criminis acta tui.
Non tibi leta dies, nec erit nox una quieta,
Conscia sed Furie pectora semper agent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: