previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


20. ad Ioannem Miricam

Scire, Mirica, velim quid agat modo Fannia rerum
Aut repetat secum, dum procul ipse moror!
Sed mihi vera refer nec vana redde tumentem
Leticia, dum vis dicere grata mihi!
5Num sine me neglecta domi lacerisque capillis
Assidet et mesto pollice fila trahit?
Num tempus quodcumque putat discedere tarde
Intentisque horas computat articulis?
Nec mora subductis quotquot fluxere diebus,
10Metitur reditus quam meus absit adhuc;
Vel si consueto vitio delusus amantum
Esse puto quicquid mens malesana cupit!
Nec gerit illa mei curam, nec templa frequentat
Pro reditu ad superos ambitiosa meo!
15Cumque ego, sive dies mortalia corpora vexat,
Seu nox iocundo pressa sopore fovet,
Nil aliis mecumque loquar I nil mente revolvam
Illius preter nomen et effigiem!
Et quecumque usquam fecit dixitve perinde
20Ante oculos maneant ceu modo gesta forent.
Ipsa nihil de me secum sed leta frequentat
Publica lascivis inseriturque choris;
Atque procis aliis cupiens formosa videri
Componit speculo conciliante comas;
25Purpureoque simul croceo vel flore coronat
Ceu fuerit tunicis ille vel ille color!
Nec studio leviore ornat frontemque genasque
Indicium forme quam subitura Venus!
Et Iovis accita ad mensam quanto ordine Pallas
30Incedit tanta promovet arte pedes;
Precupidisque immixta libens conviva recumbit
Quo sit iussa loco, tempore, lege, modo;
Magnaque nocturno delibat pocula ludo
Quaque bibit prebet parte bibenda aliis!
35Nec minus e manibus gaudenti fronte Procorum
Accipit et leto devorat ore cibos.
Aut canit in girum ducta de more chorea,
Vel salit et plausus voce manuque movet!
Denique blanda nimis dum vult simul omnibus esse
40Fortassis de me non bona verba refert.
Hoc ego si credam latus hoc rescindere ferro
Non morer, ac requiem querere mortis ope;
Aut ultra Hyrcanum pelagus glaciesque perhennes
Terrarum extremis vivere marginibus,
45Quo nec sevus amor nec amate cura puelle
Alato possint accelerare pede!
Illic ignotis errarem solus in arvis
Nature cupiens iura novare mee.
Herba cibum lectumque daret, fontesque bibenda
50Pocula, et aptarem tegmina nulla mihi!
Sed nudus quocumque loco me vesper adiret
Cantarem: "Ad durum, Somne, cubile veni!"
Proque domus parvo tecto, laquearia celi
Preberent thalamos hospitiumque mihi!
55Sed Deus omnipotens tantos perferre labores
Me vetet, et solito vivere more sinat!
Primaque mente tua sim semper, Fannia, cura
Ut mihi te preter nulla puella placet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: