previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


31. epythalamium Fannie ac Musei

Iam dudum occiduo prenuntia noctis ab orbe
Stella micat, quam mane diem predicere credunt,
Grataque lascivis redeunt taciturna puellis
Tempora, solliciti quibus exagitantur amantes
5Spemque metumque inter, timidosque ad limina passus
Ingeminant quo ducit amor captantque, paventi
Pectore, custodis stertentis fallere curam!
Iam nova legitimos thalamos intrare parata
Sponsa, maritalis quibus insita cura cubilis
10Et genus humanum semper reparare novella
Progenie ac rapidas mortes evincere. Divi,
Huc, precor, auspitio felici ducite gressum!
Tuque prior genialis ades custodia lecti
Muneribus, Lucina, tuis, en previus ibit
15Discutietque umbram faculis a nocte Lyeus:
Iam licet, o pueri tenereque hymenea puelle
Dicere, et alternis hymeneia carmina ferre
Vocibus in celum laudesque iterare marite.
Cingite solenni flaventes flore capillos,
20Auleis ornate domum, frondesque virentes
Spargite et ingentem posti pretexite divam!
Nam si vera refert superum que narrat amores
Fama et furta Iovis qui, nunc conversus in aurum
Virginis Achrisie turres intravit aenas,
25Nunc Ledam cigni falsa sub imagine lusit,
Nunc mentita tulit Tyria regione iuvenci
Cornua Agenoree manibus tractanda puelle:
Est timor hec thalamis ne preripiatur ab illo.
Huic neque quas agilem videt exercere palestram
30Taygetus conferre queat, non innuba talem
Silvarum regina leves gestare pharetras
Dixerit; huic cedunt quas cominus ire sinistris
Peltatis, agmenque sequi pugnamque securi
Miscere Alcydes Parthei sensit ad undas!
35Virgineus tenet ora rubor, candorque nivalis;
Intextumque comis aurum splendore capilli
Exuperant; sileantur, amor, tua lumina, vosque
O Carithes, moneo, cedatis corpore toto!
Non ego te superos digitis excellere, Bacche,
40Inficiar, sed, pace tua dixisse licebit,
Ista tuos vincit; gressuque incedit ad aras
Argivas quo Iuno solet. Quater ille beatus
Cuius in amplexus talis deducitur uxor!
Etherea qualem si nactus Iupiter aula
45Esset ad humanos numquam vertisset amores
Lumina, nec totiens indignis numine formis
Assumptis sine rege suo liquisset Olimpum!
Quos modo narravi superi reliquique potestas
Est quibus, alitibus faciant felicibus intres
50Coniugio memoranda tuo post secula multa
Limina et intrantis comitetur, Fannia, gressus
Casta fides sociique tenax concordia lecti!
Parcaque Phryxei totum tibi velleris aurum
Destinet ac fuso vitam non terminet uno!
55Tu fecunda tibi similem da, Fannia, prolem,
Ne si forte tuam variabunt tempora formam
Sidus ab arctoo subreptum cardine gentes
Sarmatice Daceque simul Geticeque querantur;
Sed faciem possint oculosque agnoscere matris
60Prole tua multosque simul coalescere ad uno
Stipite letentur. Sed quid vos gaudia, matres,
Exoptata diu differtis? Spargite lectum
Floribus et multo pariter confundite amomo!
Sit satis ad thalami secreta cubilia nuptam
65Perduxisse novam verbisque monentibus omnem
Pectore de toto noctis pepulisse timorem!
Cetera nutricis peraget custodia fida!
Reddite vos epulis et curas pellite vino;
Insonni peragenda ioco nox ista; quid ultra
70Quid choree cessant, quid tibia muta quiescit?
Surgite et incircum dextras innectite dextris.
Incipiat sic una prius: "Nocturna labori
Tempora dant requiem, dant gaudia tempora noctis".
Inde alie repetant quicquid cantaverit illa
75Et noctis laudes iterent, tum prima sequatur:
"Nox reficit flores et gramina sole perusta,
Nox alit herentes quocumque in stipite fructus,
Nox sata rorifera crescentia nutrit in umbra,
Nocte boum requiescit opus, nox arma recondit
80Rustica et a sulcis dat corpora fessa quieti.
Nox regit errantes immoto sidere nautas,
Illa viatores reficit, ligat illa sopore
Innumeras hominum curas, nox iungit amantes,
Nox hominum genitrix: igitur nocturna labori
85Tempora dant requiem, dant gaudia tempora noctis".
Hec quater et totiens postquam repetisse canendo
Sat fuerit, renovate choros saltuque citato
Currite et in girum pariter versate lacertos.
Postmodo felices noctes optate marite
90Ac letos quoscumque dies. Opus ecce peregit
Iam mea musa suum, vos nunc procurrite vestrum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: