previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


33. ad Ioannem Rytifianum

Rytifiane, decus porrecte gentis ad Arcton,
Cuius in ingenio publica nixa salus,
Hactenus invicti fortunam respice regni
A te que supplex iure precatur opem.
5Magnanimeque petit dextre virtute levari
Cum velut inflexo poplite pene cadat.
Iampridem novit dubiis agitata periclis
Quid valeas armis quid ratione potes.
Et quantum de te possit sperare fatentur
10Temporis exacti splendida facta tui;
Sed nunc consilio magis et virtute iuvanda
Preteritis instant cum graviora mala,
Intumet Occeanus violentaque bella minatur
Hinc tibi perpetue federa pacis erant,
15Illinc Danubii non mitior unda tumescit
Imminet et nostris ambitiosa malis.
Nec leviora istis Scythici parat ira tumultus
Et nostra hostili iam tenet arva pede.
Ante alios regi merito tua proxima cervix
20Per quam tam vastum substineatur onus.
Concipe consuetos animos, et pectore forti
Qua magis infestus proruit amnis eas.
Auspitioque tuo desint trepidare minores
Et servent patrie remque decusque sue.
25Vidi ego quod fuerat pridem medicabile vulnus
Post modo sanandum nullius artis ope;
Et novus exigua restinguitur ignis ab unda,
Spernit et ingentes multiplicatus aquas.
Nondum vulneribus serum est adhibere medentem,
30Flammaque non multa sparsa quiescet aqua.
Tu modo consilio forti nutantibus adsis,
Et dudum errantis dirige navis iter.
Fracta erat adversis Romana potentia rebus
Et potuit Peno subdere colla duci.
35Sed Fabius, victis aliis formidine, multa
Restituit patrie rapta decora sue.
Fecerat hoc ipsum Gallorum cede Camillus
Et novus exusta conditor urbe fuit.
Tu quoque, qui cunctos merito precellis honore
40Nec cedis Fabio pectore non animo,
Quicquid agant alii patriis occurre periclis
Parque tuis animis aggrediaris opus.
Servator patrie toto celebraberis orbe,
Inferiorque tua laude Camillus erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: