previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ad Gallum

Quid mihi, dum laudas urbane munera vite,
Iampridem villas linquere, Galle, iubes?
Quid me non pateris care servire puelle,
Turpe putans placito velle in amore mori?
5Hic mea deducant felicia pensa sorores,
Hic veniat numeris ultima meta meis,
Hic mihi pollicibus teneris occludat ocellos
Fannia, cum solvet membra suprema dies.
Illa meum funus celebret, lachrimisque sepulcrum
10Spargat et algenti basia mesta ferat.
Sepe meum clamet nomen, crudelia dicat
Sidera, mors cur non abstulit una duos.
Sed superest quicquid citra mea funera vite,
Pace tua, liceat degere Bobritie,
15Et, procul a strepitu vulgi, producere somnos
In non sollicite simplicitate case.
Nunc cupidam sedare famem silvestribus escis,
Nunc liquido arentem ponere fonte sitim;
Nec subeant, parvo contentum vivere, cure
20Quales sollicito pectore dives alit.
Cordaque non agitet furor ambitiosus honorum,
Sitque procul livor non minus excrutians.
Observent alii progressus mane potentum
Servili et captent sedulitate cibos:
25Quos metus exanimet quotiens fit nubilus aer
Et populi incertus nutat in ore favor.
Ast ego rura colam tenere coniunctus amice,
Contemnens quicquid vulgus amare solet.
Insidiasque feris tantum laqueosque parare
30Non hominum quemquam fallere doctus ero:
Una erit in vultu facies, color unus et unus
Sermonis sensus, mens simul una mihi.
Et modo cantabo fontane ad murmura limphe
Sollicitis cupidus qualia dictat amor;
35Nunc in graminea recumbans tellure, puelle
Contendam titulos enumerare mee;
Illud idem gelida faciam sub rupe, nec ulla
Illius laudes prata silere sinam.
Corticibus quernis inscribam: "Fannia vincit
40Mortales forma ceu Venus alma deas".
Assistent nymphe, desertaque saxa canenti
Alternis referent ultima verba sonis:
O quantum spectare iuvat cum mane recenti
Accipiunt avidos roscida prata greges;
45Seu, cum nocte, domum referentes ubera plena
Dissimili redeunt in sua septa gradu!
Quam iuvat et festis dominam spectare diebus,
Cum texit nivea florea serta manu!
Illa quidem haud gemmis, nec fulvo splendet ab auro:
50Nativis tantum conspicienda bonis;
Et superat candore nives, quas collibus altis
Intactas semper Bistonis ora tenet.
Et modo diffundit, quales habuisse Dyone
Pingitur, auratas per sua colla comas;
55Nunc ligat in nodum, violasque interserit illis,
Ceu solet ad Zefirum Flora venire suum.
Ah quotiens, nudis pedibus cum prata pererrat,
Extimui ruris flumineosque deos!
Et mihi dicebam: "Cereris sic filia, flores
60Dum legit, inferni est facta rapina Iovis;
Et soror in pratis fuerat pulcherrima Cadmi
Dictei quando est fraude petita bovis.
Me miserum! Falso ne te, mea Fannia, vultu
Decipiat quisquam, sisque rapina deum!
65Sit satis hanc homini faciem placuisse, Tonantem
Nollet amatorem Parrhasis ursa suum;
Inachis, ut vidit crescentia cornua fronti,
Indoluit se non displicuisse Iovi".
His ego traducam curis cum mensibus annos,
70Has referent noctes has mihi, Galle, dies.
Quis si pretulero civilis somnia vite,
Si pateris verum dicere, turpis ero.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: