8. Iacobo
Mirabar Conti iam concessisse Iacobum.Qui totiens victus vincere posse putas?
Quin gentilicios porcos agis atque capellas
Atque in Fertinis pectis oves gregibus,
5Si modo quid superest pecoris quod pectere possis,
Quod tibi non turpis ambitus abstulerit?
Si tamen hinc abeas, nil perdes; namque etiamnum
Istic, sed pecoris, Barde, magister eris.