20. ad Marcum Antonium
Pingue solum decies si rescindatur aratro,Cultori utilius credita grana dabit.
At si neglectum segnis sinet esse colonus
Nec colet, in pingui surget avena solo.
5Te quoque, si ingenio cultus adhibere pigebit,
Quod magnum est, facies protinus esse nihil.