next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Ariadnam uxorem mortuam alloquitur

Quid querere, o Ariadna? Tuae non iusta querelae
Causa subest; solvit mors sua iura tori.
Liber ago; si nullo cavet lex, desinit esse
Peccatum; quare desine et ipsa queri.
5Lex statuit sibi ius; cessat ius, lege soluta;
Hinc sunt coniugii libera vincla mei.
Rupit mors laqueos legis, lex morte perempta est,
Nulla viri ratio est, vincula nulla tori.
Quid loquor, ah, demens? Stant et mea foedera tecum;
10Iunxit Amor dextras, foederis auctor Amor,
Auctor Amor fidei, sistendi et pignoris auctor;
Trans Styga, trans Lethen hic sua signa tenet.
Tu nunc elisii fulges per amoena vireti,
Priscarum et nulli forma secunda tua est,
15Vel tibi ut invideant, livor si forte beatas
Sollicitet, tibi si livor obesse queat.
Hinc patiare licet tantisper ludere nostram
Canitiem; fas sit ficto in amore queri,
Dum nos fata vocent, dum te, mihi cara, revisam,
20Elisiusque iterum vincula nectat Hymen.
Nec mora longa quidem. Quanquam brevis, ipsa molesta est:
Iam venio; cupidos, o mea, pande sinus,
Et thalamos, formosa, para, dulcisque hymaeneos;
Iam propero; solitos sterne, Ariadna, toros.
25Nec tamen ignoro quae sint suspiria amantum,
Exspectata tamen gaudia longa manent,
Durat amor cuicunque diu suspiria durant,
Gliscit et in vero semper amore timor.
Quisquis amat, timet ipse quidem; timor auget amorem,
30Auctus in immensum gaudia tollit amor.
Et patiare igitur, fessam miserata senectam,
Ludere me gelidi florida ad arva Padi,
Ludere me placidos Sebethi ad fluminis hortos,
Et canere: "Ad citrios, lucida nympha, veni;"
35Et meditare novos iterato foedere somnos,
Quaeque virum deceant gaudia, quaeque senem.
Felices somnos, cumulataque gaudia lecti,
Illa vel elisiis cognita sola toris:
Te docet Evadne, coniux docet acris Ulixi,
40Inque viri recubans Laodomia sinu;
Immemor hic Troiae gestique ad Pergama belli,
Optatae fruitur coniugis ore suae,
Illa memor luctus, memor et consortis adempti,
Delitiis pensat damna priora novis.
45Hi cito nos erimus (nulla est nam longa senectus),
Ipsa eris in nostro Laodomia sinu;
Pace tua interea Sebethi ad flumina cantem,
Saltet et ad numeros Stella decora meos;
Pace tua Eridani recinant ad flumen olores,
50Cantet olorinos Stella secuta modos.
Stella sinu latices fundit, dum sidera fulgent,
E quibus in coelo flumina larga fluunt;
Stella faces acuit, sol dum tenet edita mundi,
Huius et ex oculis lucida candet humus.
55Hanc Charites comitantur, Amor comitatur, et illi
Eridanus flammam hinc, inde ministrat aquas;
Huic quoque tantisper spatium concede iocandi,
Elisius dum nos conciliarit Hymen.
Haec mora parva quidem; mortem post cuncta perennant,
60Atque sub aeterna conditione manent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: