previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. Dantes Alagherii Iohanni de Virgilio

Velleribus Colchis praepes detectus Eous
Alipedesque alii pulcrum Titana ferebant.
Orbita, qua primum flecti de culmine coepit,
Currigerum canthum libratim quemque tenebat,
5Resque refulgentes, solitae superarier umbris,
Vincebant umbras et fervere rura sinebant.
Tityrus hoc propter confugit et Alphesiboeus
Ad silvam pecudumque suique misertus uterque,
Fraxineam silvam tiliis platanisque frequentem.
10Et dum silvestri pecudes mixtaeque capellae
Insidunt herbae, dum naribus aera captant,
Tityrus hic, annosus enim, defensus acerna
Fronde soporifero gravis incumbebat odori,
Nodosoque piri vulso de stirpe bacillo
15Stabat subnixus, ut diceret, Alphesiboeus.
"Quod mentes hominum" fabatur "ad astra ferantur,
Unde fuere, novae cum corpora nostra subirent,
Quod libeat niveis avibus resonare Caystrum
Temperie celi laetis et valle palustri,
20Quod pisces coeant pelagi pelagusque relinquant,
Flumina qua primum Nerei confinia tangunt,
Caucason Hyrcanae maculent quod sanguine tigres
Et Libyes coluber quod squama verrat arenas,
Non miror, nam cuique placent conformia vitae,
25Tityre; sed Mopso miror, mirantur et omnes
Pastores alii mecum Sicula arva tenentes,
Arida Cyclopum placeant quod saxa sub Aetna."
Dixerat, et calidus et gutture tardus anhelo
Iam Meliboeus adest et vix "En, Tityre," dixit.
30Inrisere senes iuvenilia guttura, quantum
Sergestum e scopulo vulsum risere Sicani.
Tum senior viridi canum de cespite crinem
Sustulit et patulis efflanti naribus infit:
"O nimium iuvenis, quae te nova causa coegit
35Pectoreos cursu rapido sic angere folles?"
Ille nichil contra, sed, quam tunc ipse tenebat,
Cannea cum tremulis coniuncta est fistula labris,
Sibilus hinc simplex avidas non venit ad aures,
Verum, ut arundinea puer is pro voce laborat,
40(Mira loquar sed vera tamen) spiravit arundo:
Forte sub inriguos colles ubi Sarpina Rheno;
Et, tria si flasset ultra spiramina flata,
Centum carminibus tacitos mulcebat agrestes.
Tityrus et secum conceperat Alphesiboeus;
45Tityron et voces compellant Alphesiboei:
"Sic, venerande senex, tu roscida rura Pelori
Deserere auderes, antrum Cyclopis iturus?"
Ille: "Quid hoc dubitas? quid me, carissime, tentas?"
"Quid dubito? quid tento?" refert tunc Alphesiboeus;
50"Tibia non sentis quod fit virtute canora
Numinis et similis natis de murmure cannis,
Murmure pandenti turpissima tempora regis
Qui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam?
Quod vocet ad litus Aetnaeo pumice tectum,
55Fortunate senex, falso ne crede favori,
Et Dryadum miserere loci pecorumque tuorum.
Te iuga, te saltus nostri, te flumina flebunt
Absentem et Nymphae mecum peiora timentes,
Et cadet invidia quam nunc habet ipse Pachynus;
60Nos quoque pastores te cognovisse pigebit.
Fortunate senex, fontes et pabula nota
Desertare tuo vivaci nomine nolis."
"O plus quam media merito pars pectoris huius,
(Atque suum tetigit) longaevus Tityrus inquit,
65"Mopsus amore pari mecum conexus ob illas
Quae male gliscentem timide fugere Pyreneum,
Litora dextra Pado ratus a Rubicone sinistra
Me colere, Aemilida qua terminat Adria terram,
Litoris Aetnaei commendat pascua nobis,
70Nescius in tenera quod nos duo degimus herba
Trinacride montis, quo non fecundius alter
Montibus in Siculis pecudes armentaque pavit.
Sed quamquam viridi sint postponenda Pelori
Aetnica saxa solo, Mopsum visurus adirem
75Hic grege dimisso, ni te, Polypheme, timerem".
"Quis Poliphemon" ait "non horreat" Alphesiboeus
"Assuetum rictus humano sanguine tingui,
Tempore iam ex illo quando Galathea relicti
Acidis heu miseri discerpere viscera vidit?
80Vix illa evasit: an vis valuisset amoris,
Effera dum rabies tanta perferbuit ira?
Quid, quod Achaemenides sociorum caede cruentum
Tantum prospiciens, animam vix claudere quivit?
Ah, mea vita, precor, numquam tam dira voluptas
85Te premat, ut Rhenus et Naias illa recludat
Hoc illustre caput, cui iam frondator in alta
Virgine perpetuas festinat cernere frondes".
Tityrus arridens et tota mente secundus
Verba gregis magni tacitus concepit alumni.
90Sed quia tam proni scindebant aethra iugales,
Ut rem quamque sua iam multum vinceret umbra,
Virgiferi silvis gelida cum valle relictis,
Post pecudes rediere suas, hirtaeque capellae
Inde velut reduces ad mollia prata praeibant.
95Callidus interea iuxta latitavit Iollas,
Omnia qui didicit, qui rettulit omnia nobis:
Ille quidem nobis et nos tibi, Mopse, poimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: