previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ad divam Angelinam eulogium

Angelina, meos numquam miserata dolores,
Respice me: morior; respice me: morior.
Quid iuvat ut validis plangam mea pectora pugnis
Deque oculis lacrimae fluminis instar eant?
5Me fugis, ut rapidos fugiunt armenta leones,
Ut timet horrendos parvula cerva lupos.
Non me lactavit Gaetula in valle leaena,
Non ursae aut tigres barbariaeque pecus.
Quem fugis? Obscuro non sum de sanguine natus:
10Clara habuit genetrix nomina, clara pater.
Gloria magna tibi est perituro parcere amanti;
Cantabunt laudes carmina nostra tuas.
Si mihi nec lacrimae prosunt, nec carmina mille,
Nec centum laudes, nec rogitasse deos,
15Praestat ut emoriar gladio traiectus acuto,
Finiat ut lacrimas mors furibunda meas.
Si dii iustitiae memores sunt atque nocentum,
Nec meus effusus sanguis inultus erit.
Fata velint tales omni des tempore poenas:
20Tu vehementer ames, impia, nullus amet.
Ascendam fontem medius qui praeminet urbi,
Ut videas speculis funera nostra tuis.
Hinc me praecipitem postquam laniaverit ensis,
Fons Gaius nostro sanguine plenus erit.
25Eius marmoribus funebria carmina ponam,
Saevitia ut cunctis sit manifesta tua:
"Marrasius moriens extremo murmure dixit:
'Me genuit Nothum, me genuere Senae.
Mira quis haec credet, genitum bis tempore nostro
30Marrasium Tusca tum Siculaque domo?
Informes primo Nothum mihi contulit artus
Ossaque cum nervis, cum manibusque pedes.
Bis decies steteram corpus sine pectore: vitam,
Ingenium atque animos Angela sola dedit.
35Diruit haec eadem quae me construxerat una:
Una meae vitae causa necisque fuit'".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: