previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. ad Thomasium Piccolominum epistola

Qua caret ex Erebo dicit, Thomasi, salutem
Marrasius. Foedat quoi mea membra cruor,
Squalida caesaries ubi turpi est sanguine tincta,
Umbra mei ad Manes tabida movit iter.
5Nudus ad infernas veni quom pallidus umbras,
Nulla Charonte mihi remige cymba datur.
Illae, ubi me nudum placido caruisse sepulcro
Conspexere, ruunt dilacerantque comas.
Tunc gemitu plenus fractas emictere voces
10Incoepi et tremulo talia verba sono:
"Ex quo nec superis placuit mea vita nec atris,
Manibus umbra placet, respuat ossa lapis
Et lanient corpus rabidissima turba leonum,
Ursa, lupi et tigres oraque cruda conum.
15Crudius in terris monstrum si frendeat ullis
Sive mari, veniat dilanietque caput
Et comedat, vomitet; si iterumque iterumque peredit,
Irruat ut praeceps ad mea membra vorax.
O utinam haec videat quae nostrae mortis acerbae
20Causa fuit! Nequeat funera flere volens!"
Audi quae patior Stigiis graviora repulsis:
In caput inque pedes Corsica turba ruit.
Murmurat hic aliusque fabas cum cortice rodit,
Caepas et porros ructat inepta cohors.
25Bacchus in ore manet, nihil est nisi gloria vinum;
Ah madidos inter membra inhumata iacent!
Mallem terrificos morsus tolerare leonum,
Corsica quam nostrum frangere verba caput!
Posthac quid puerique senes iuvenesque puellae,
30Qui veniunt haustum pocula dulcis aquae,
Quom me conspiciunt tam dira tabe cruentum,
Horrent et trepidant, nec capit ullus aquas?
Angela nec poterit de nocte aperire fenestras,
Nec molles flatus ventus et aura dabit:
35Irruet umbra ferox et se noctuque dieque
Vexabit somnus, nec sibi gratus erit.
Quo circa, ut Stigiam possim transire paludem,
Quod iacet ad fontem corpus humare velis.
Nulla puella velit me me sepelire iacentem;
40Angela sola velit, si qua puella velit.
Angela si manibus claudat mea pectora busto,
Thomasi, requies, tu mihi numen eris.
Dum vivis, quaecumque voles, quaecumque rogabis,
Illa habeas laetus delitiasque Iovis.
45Et quom maturos aetas compleverit annos,
Coelicolae venient ad tua fata dei:
Marmoreum ad tumulum fundant et balsama, amomum,
Et violae atque rosae molliter ossa premant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: