Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Coeperat haec pedibus properantius ire solutis
Quae venit ad sanctas littera nostra manus.
Affuit Uranie, pater o dignissime cultu,
Taliaque irato detulit ore mihi.
5'Tene fugit nostrae redimitum munere laurus
Aeneae sacrum fronde virere caput
Carmina mellifluosque modos resonantia cuius
Laudando egregium nomen ad astra dabas.
Cuius et eloquium, veniant seu verba ligatis
10Libera seu potius cum ratione modis,
Omnibus es reliquis, haec aurea quae tulit aetas,
Iudicio solitus ante locare tuo.
Cur, igitur, vatem vates sine carminis usu
Absque cheli et plectro nudus adire paras?
15Quin, age, sume lyram, veniat mensura tabellis!
Pontifici poteris sic placuisse pio.
Sed nec te retrahant quorundam in carmina turpes,
Illorum similis ne videare, ioci.
Artificis vitio scelus est si credimus artem
20Quamlibet infames contrahere inde notas.
Carmina si fuerint Codri mala carcere digna,
Crimine num tali sancta Poesis erit?
Ludio si multum promittat stulta locutus,
Num te dicemus, Philosophia, ream?
25Si sibi commisso medicus male consulat aegro,
Num, Medicina, tuam despiciemus opem?
Ergo procul, molles, si quis pudor, este, poetae!
Ferte gradum quotquot casta Camena iuvat.
Virgineas etiam mentes obscena fatigant,
30Crede mihi, nostras, sola decora placent.
Carmina prima dedit, si nescis, sancta vetustas
In summi laudes officiosa Dei.
Nec nisi carminibus mysteria sacra locuta est
Turba prophetarum, religiosa cohors.
35Vatibus antiquis ex hoc venerabile nomen
Sanctaque maiestas, laus quoque summa fuit.
Haec placet Aeneae scribendi semper honestas.
Haec placet et nobis, hac adeundus erit.'
Dixerat. Imperio Musae parere necesse est.
40Hoc tantum dixi, 'Tu modo, diva, fave.'
Forma tenes quae sit nostris praelata tabellis:
Accipe nunc causas, spesque decusque patrum.
Nuntius hoc urbem fecit sermone beatam,
Cui dedit in tergo nomina lana suis.
45Quod mors praeripuit Nicolao summa peregit
Calisti munus gloria pontificis:
Emeritis sanctisque viris sua praemia reddens,
Aeneam titulo donat apostolico.
Cuius purpureo frons insignita galero est,
50Ad summum quo sit proximus inde gradum.
Atque utinam - sed quis plausus queat ordine tantos
Docta quibus favit scribere turba tibi?
Fama quoque haec Latias raptim vulgata per urbes
Laetitia replet spe quoque quemque bona.
55Pace tua dicam, victrix Germania fusis
Quae nuper Turcis alta tropaea locas,
Ipse licet magnis tollatur honoribus ex te
Caesarea dignus factus amicitia,
Non tibi concedent Senae sua pignora: carus
60Sylvius Italiae semper alumnus erit.
Aeneam dedimus tibi nos, Federice, poetam:
Additur huic ex te pontificalis honos.
Tusca quod est illi tribuit clarissima tellus:
Est tua de meritis gratia nata suis.
65Italiae multo est potior, Senensis at urbis
Causa prius, Teuton tertia iura tenet.
Laeta parens, igitur, Senae, gaudete, vetustae,
Imperium quarum sentit et ipsa Thetis.
Inter magna tui quae sunt monumenta decoris
70Haec in marmoreo pone legenda loco,
SYLVIUS AENEAS SENENSIS EPISCOPUS URBIS
EIUSDEM EST CIVIS, Saecla futura sciant!
Tu quoque, magnorum tellus fecunda virorum
Itala, de tanto gaudia sume viro.
75Nec tua sit reliquis, Caesar Federice, voluptas,
Quod tuus Aeneas fertur ad alta, minor.
Vos quoque adhuc festos, docti, celebrabitis annos,
Cum pater Aeneas gaudia vestra novet.
Quo surgente pii Nicolai gratia non est
80Quod desideriis sit repetenda novis.
Vos tamen ante omnes sacri gaudete poetae:
Qui collega fuit nunc erit ipse parens.
Nunc illum vobis in publica commoda natum
Certatim pulchro carmine quisque colat!
85Tu modo si gelidas quandoque poposceris Alpes,
Ne Mediolanum posthabuisse velis.
Namque tenes quantum tua sint praeconia nostro
Cara duci et populis omnibus usque suis,
Ut faveat tota cum nobilitate Senatus,
90Hic et amicorum gratia quanta tibi.
Obvius a tanta procul innumerabilis urbe
Plaudenti populus agmine sternet iter,
Occurretque tibi chorus, o tua gaudia, vatum,
Qui Latium Graio miscuit eloquium.
95Nam nuper Thespis Thebis Romaque relictis
Pierides sedes hic statuere suas.


1 ad Aeneam Silvium cardinalem

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: