previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


12. Paulo

Miles in armisonis Gradivi exercite castris,
Te vocat ad citharam Phoebus Apollo suam.
Bella silent posuitque graves Mars ferreus iras,
Comprimit excitos buccina pulsa sonos.
5Venit hiems imbresque cadunt de nubibus acti
Et iuga candenti cernis operta nive.
Exuta est viridi viridis modo terra colore
Et nullus laeti graminis extat honos,
Et quae sanguineas viderunt prata phalangas
10Excipient gelido vellera cana sinu.
Ergo redi: incipies docto fera proelia versu
Et simul adversos concinuisse duces.
Hic tibi si non est animus, nec facta referre
Nec iuvat egregios inseruisse viros,
15Ad Cypridos poteris lusus natumque redire,
Dum non insueti muneris auctor eris:
Oblitus belli fueris Martisque corusci,
Ascendat thalamos siqua puella tuos,
Et qui forte alios ictus meditaris in hostem,
20Diversum vario vulnus ab ense dabis.
Nec pudeat qui castra ducum Martemque sequaris
Saepius Idaliae munus adire deae:
Cum premeret longo Troianos Graecia bello,
Cura fuit Graii non ea sola ducis,
25Et quandoque ferus positis Agamemnon ab armis
Ad natam, Chryse, dicitur isse tuam,
Saepius Aeacides fusos post impiger hostes
Venit in amplexus, rapta puella, tuos,
Utque viri Danaum dux eripuisset amores,
30Non poterat pugnae deditus esse truci.
Saepe ferox etiam postquam Mars arma relinquit,
Excipis ipsa tuo, Cypris amica, thoro.
Sic te si patriae reducem concesseris urbi,
Alludet reditu blandior illa tuo.
35Mox quoque cum varios tellus dabit acta colores
Laetaque belligeris pabula reddet equis,
Ibis et immenso victurae laudis amore
Sollicitus bello victor in arma rues,
Nec de te quicquam Venus aut Mars ipse queretur
40Atque aderit coeptis semper uterque tuis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: