previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


16. Antonio Geraldino

Si tibi nec Musae, Phoebus nec dormit Apollo,
Fac referant solitos plectra canora sonos.
Commoda facundae sortitus munera linguae,
Cum socio mutus num potes esse tuo?
5Laeta tibi vultu fortuna illuxit amico
Sidereaque favet magnus ab arce Tonans,
Assidueque novos praesens augebit honores
Et dabit ingenio praemia digna tuo.
Sed nec amiciciam variet fortuna duorum:
10Crescit honos dextro numine, crescat amor.
Venit ad Arnigenas dudum tibi littera Tuscos
Et repetit iustam protinus illa vicem.
Obticuisse diu nostro sub nomine perges,
Obtundent auris carmina nostra tuas;
15Saepe Geraldinum repetet mihi Musa disertum,
Quaeret ut Elphithei sit memor ille sui.
Forsitan aut vatum cineres mirare repostos
Quaeque iacent longa signa vetusta die,
Forsitan oblatae pressus modo pondere curae
20Non potes optato fungier officio:
Sed mihi sola satis surrepti temporis hora est,
Ut veniat scriptos littera clausa sonos!
Pectoris at virtus puero fortassis Amori
Cessit et aligero Delius ipse deo:
25Immemorem nostri faciunt te prorsus amores,
Ingenio maius scilicet haeret opus.
Quae petiisse meum debebat epistola nomen,
Ad dominam missa est protinus illa tuam.
Scribitur ut lachryrnas moveat modo carmen amicae
30Ac referat questus flens elegia graves.
Et me fixit Amor, spiculis penetravit acutis
Ille invicta prius pectora nostra puer;
Saepius et gratae mittuntur scripta puellae,
Saepe ferunt elegos carmina nostra modos;
35Nec minus in laevo vivit mihi pectore vulnus,
Maior ab aurata cuspide flamma mea est.
Sed nec amiciciam memori de pectore nostram
Nec potuit priscam flamma tulisse fidem,
Et memor usque sui - nam sic consuevit - amici,
40Ad te dat numeros nostra Thalia suos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: