previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. Marco Calabro

Oscula purpureis libet tibi, Marce, labellis
Inque eat amplexus dulcis amica tuos,
At mea me - neque enim bene possit amica vocari -
Pendentem incerto detinet illa loco:
5Sic trahit assiduo consueta silentia luctu,
Irrequieta movens durius ossa calor.
Qualis in admoto subitus micat ignis olivo,
Qualis in Aetnaeis dicitur esse locis,
Qualis inest, cingit medios ubi circulus axes,
10In vacuo talem pectore fecit Amor:
Usque magis teneras consumit flamma medullas,
Usque magis dempto fornite flamma furit.
Nec morior, sed nec vivo: si fata labores
Extinguunt, cur non ocius illa ruunt?
15Et libet ergo mori: libitum fortuna secundet.
Quid nece in adversis dulcius esse potest?
Saepius ambiguae stat desperatio menti,
Saepius ambiguae spes revocata placet.
Tanta ne te, o Veneris, decuit violentia, nate,
20Vulnere ne in nostro laus tibi pulchra fuit?
Fixisti, sed nec mortale resistere divo est:
Gloria maius habet figere posse deum.
Qui prius Aonidum et Phoebi vexilla sequebar,
Nunc sequor aligeri fervida castra dei.
25Felix, cui potuit cessisse Cupidinis ira
Aut cui nota minus fulva sagitta fuit;
Dicitur hic felix: multo felicior ille est,
Vulneris in cursu cui bene favit Amor.
Solus es, o rerurn socio carissime, felix,
30Felix et siquid nomine maius eo est.
Candida tranquilli complent tibi carbasa flatus,
Caerula cum tumidis fluctibus unda iacet.
Favit in abscessu, reditu favet aura secundo,
Nec procul est oculis terra petita tuis.
35Felicem - nec enim invideo - te Iulia fecit,
Felix es Marco Iulia facta meo;
Facta meo es Marco felix, quo gratius uno
Nec magis aspectat Phoebus uterque pium:
Scilicet eloquium atque aptae tua munera linguae
40Exuperant auro ditia dona gravi.
Lingua feras flexisse potest et saxa deumque,
Hac iuncta est lateri dia puella tuo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: