previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. nenia

Haec certe patriae dulcia littora
Contra saxa iacent, haec pelage impete
Huc propulsa gravi Bosphorici freti
Plangunt Hesperium latus.
Ipsae nonne vides mitius aurulae
5Ut spirant memores unde videlicet
Tantum innata potest rebus in omnibus
Natura et patrium solum?
Quid, tantis spatiis monstriferi aequoris,
Tanto tempore post lassulae, adhuc tamen
Halant nescio quid, quod patrium et novis
Mulcet aera odoribus?
10Felices nimium, vespere quae domo
Egressae redeunt mane Aquilonibus
Versis, nec peregre perpetuo exigunt
Aetatem exilio gravem;
Felices sed enim multo etiam magis,
Si tantum patriae fluminibus suae
15Et primi solita littoris algula
Contentae lateant domi,
Nec longinqua velint flumina visere
Et terrae varios et pelagi sinus,
Quae multum referant deinde rogantibus
Vergentem usque sororibus
Ad noctem (quis enim suavia nesciat
20Auditu et vacuis apposita auribus,
Quae diversa locis alter et hic refert
Mille exhausta laboribus?).
Inter quae memorant mutua dum invicem
Quaeruntque, admonitae forsitan et mei,
Narrant nunc Boreae sedibus intimis
Visum, qua vagus alluit
25Rhodos Mesta suos, nunc Byce lintea
Dantem plena, modo littora Dacica
Scrutantem et veterum saepe etiam patrum
Curae impervia plurima,
Interdum Galatas sive Britannias
Seu quae lata serunt aequora Teutones,
30Interdum Buduae moenia nobilis
Et nondum domitam Bragam:
Sed nec ruricolam messe recondita
Tam laetum aut patrio denique navitam
Portu nec teneram flavi ita coniugis
Gaudentem gremio nurum,
Quantum haec terra meis grata laboribus,
35Extremos cupiam condere ubi dies,
Iam nec militiae nec satis amplius
Viae erroribus utilis;
Quamvis nescio quae coelicolum impia
Arcent fata procul: nam totiens quia
Victores cadimus rursus et invicem
Parta linquere cogimur?
40Cernis qui populos vexat agens furor,
Quae nomen rabies publica Belgicum
Contra tot superos suppliciter piis
Orantum precibus modo.
Non haec, non temere insania gentibus:
Nimirum populos magnae agitant minae
45Coelestum et Stygiam Thesiphone ferox
Saevit concutiens facem,
Ex quo terra potens ubere agri, potens
Armorum atque virum, pars merito optima
Terrarum, studio partis et improba
Inter se invidia ducum,
Imploravit opes primitus exteras,
50Nec Normanna modo nec iuga Bethica
Et fastus domini ferre Suevici
Turpe credidit Italae.
Heheu, quae video bella resurgere!
Quanto sanguine, quis funeribus lues
Infelix geminae perfidiae nefas,
Iam non Parthenope amplius,
55Olim quae totiens maluit emori
Quam servare minus fortiter ac decet
Urbem tot meritis egregiam patrum,
Inconcussam animo fidem!
Est in gente nocens culpa (quis hoc neget?),
Sunt exempla feris commoda beluis,
60Sed non propterea regi ita protinus
Succensendum erat optimo.
Verum nos soliti monstra pati diu,
Culpamus facilem principis in suos
Naturam et vitio vertimus improbe
Quae miranda opibus magis
In tantis: neque enim est sanguine cetea
65Humano et volucres pascere regium
Nec punire statim pleraque pulchrius,
Quam ferendo retundere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: