previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. de morte Ioannis Medicis

At nos senectae praesidium gravis
(Proh sortem iniquam!) et Pieridum chori,
Condigna sperabamus in te
Praemia tot studiis reposta:
5Nam quis te adempto iam locus artibus?
Quae spes amico est? Occidis, occidis,
Hortator exemplumque laudum,
Ante diem mihi, Iane, raptus.
Quamvis ruinis obstrepo publicis
10Privata lugens, qualiter Insuber
Cultor paterni damna agelli,
Tecta Pado rapiente et urbes:
Nam nec cadentis Graecia Achillei
Sic fracta letho est nec cito tam suum
15Desideravit Iulianum
Roma, fero minitante Partho,
Qualis minaces pertulit impetus
Orbata tanto praeside Tuscia,
Confessa nunc demum quid esses,
20Invidiam superante laude.
Nam quis iuventam ploret amabilem
Condigne et ipso tempore egentibus,
In nulla non momenta opesque,
Divitias studiumque promptum?
25Nunc illa duri mens subit exili
Invicta damnis, nunc reditus pii
Iraeque condonatae amori
Et patriae meritis benignae,
Nunc cura patri provida publici
30Furorque plebis saepe domestica
Lenitus impensa famesque,
Alpe vias dare vi coacta.
Ergo senatus delitias suas,
Spem vulgus, artes praesidia uniter
35Amissa plorantes in uno,
Perpetuant sine fine questus,
Multique, laudes dum memorant tuas,
"At nos deorum scilicet" inquiunt
"Curae futuri, quisquis ista
40Imperio moderatur unus!"
Simulque obortis fletibus arduos
Tulere vultus ad fera sydera,
Coelumque Fortunamque questi
Et pretium meritis negatum.
45Nam quid relicti te sine lacrimas
Fratris, quid orbam praesidio domum
Dicam, nec aspectus heriles
Adveniens subituram in aevum?
Felix, decennis Petre, puertiae,
50Tot damna non dum qui tua concipis,
Nec quid sit amissum per annos
Scire potes patruo cadente,
Implumis olim qualis acredula
Ignara matris, quam calamo ferox
55Auceps prehensam febrienti
Forte dapem dedit esse nato.
Nos terque et ultra, nos miseri ingeni
Sensusque, quis (heu!) vivere nec licet,
Amice, iam tecum nec ultra
60Esse libet sine te relictis,
Sed, longa vitae tempora inutilis
Querendo, noctes carpimur et dies,
Post ista securi deorum
Invidiae Nemesisque acerbae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: