previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. equum Hippolyti Cardinalis Medices alloquitur

Immensi tergo dum tu spes excipis orbis,
Cyllare, et audaci proteris arva pede,
Dumque illesa levi transmittis gramina cursu,
Et varios orbes implicuisse iuvat,
5Hippolytum serva incolumem, seu cursibus auras
Provocet, immites seu petat ille feras.
Non hunc saevities sylvis collecta sub altis
Indignum cura quem tueare facit.
Non praelata olli cunctis venabula rebus,
10Nescia non lachrymis cedere corda piis,
Sed mite ingenium, et faciles sine crimine mores,
Et quae vel minimum pectora fellis habent.
Hoc mecum exposcunt rerum pulcherrima Roma,
Quaeque sedent humeris publica vota tuis,
15Quae modo Pannonios vexisti tuta per agros,
Itala cum saevo res tremefacta metu est.
Finibus ingruerat nostris manus horrida Phoebi.
Extremos linquens exorientis equos,
Id conata Italas ut frangeret aspra secures,
20Et Latio eriperet parta trophaea Iovi:
Hoc onus, hoc ipsum quo nunc residente per urbem
Incedis fusus colla decente iuba,
Obstitit, et tristes subito puer arcuit iras,
Et nostris iussit finibus esse procul.
25Ipsa suos doluit populos Aurora fugari,
Et fusa erubuit lactea colla coma.
At glacie implexos crines, ulvaque palustri
Danubius medio sustulit amne pater;
Mox ait: "O saecli lapsis spes unica rebus,
30Egregium late cui decus arma dabunt,
Nec minus ipsa inter gladios assueta vocari
Virginei princeps Calliopea chori,
Ecce tuum resonant nostra haec iam littora nomen,
Et tua iam didicit facta referre Getes.
35Vince alios, Eoa tibi se spicula dedunt,
Et praebet pharetras Media victa suas".
Dixit, et hybernis horrentia flumina ventis
Impulit, et strictum pectore rupit iter.
Quas nobis clades, nobis quae funera victor
40Tunc valida timidis depulit ille manu,
Es memor ardentem totiens qui laudis amore
Sensisti, gelido qua riget axe Tomus.
Non tamen ista tui fuerit pars sola laboris,
Linquenda est iterum Martia Roma tibi,
45Imperii domus alta iugis circumdata septem,
Qua nullum in terris pulchrius extat opus.
Quod tua Romanus totiens pater ocia rumpat,
Desine de fato tot tua damna queri:
Nam pretium mox grande feres, cum tempora spicis
50Laeta tuos repetet Pax redimita lares,
Atque obducta malis squalebunt arma tenebris,
Nec saevos acuent horrida bella metus.
Interea visendus Arar, magnusque Garumna,
Et Rhodanus, celeri qui secat arva pede,
55Quique Liger placidis humectat gramina lymphis,
Vastaque coeruleis aequora findit aquis.
Tu modo commissum redde, oro, Cyllare, pignus,
Et differ parva gaudia nostra mora:
Effoeto sic cum torpebunt corpore vires,
60Vinxerit et celeres tarda senecta pedes,
Vectorem aetheria tanti te ponderis aula
Iuppiter augusta collocet ipse manu;
Sicque novum stellis niteas decus addite, vester
Quae dudum assuevit praemia ferre labor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: