previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. quod die solemni divi Georgii amare Anthiam coeperit

Candida lux aderat maiis vicina Calendis,
Quam festam veteres instituistis avi;
Quam pio solemni celebrat Ferraria cultu
Aurea cum admissis praemia ponit equis;
5Cumque frequens tardos populus spectatur asellos
Increpat et plausum turba iocosa ciet;
Cum rapido certat invenum manus aemula cursu,
Vitta retroflexam cui premit alba comam;
Tempore quo Zephirus viridanteis evocat herbas
10Et vario pictam flore colorat humum;
Purpureo cum vere novus redit annus et ales
Plurima frondosis garrit in arboribus.
Hic dum sollicito spectarem lumine cursus,
Ante mea arcitenens constitit ora puer.
15Aurea cui laeva pendebat parte pharetra,
Nudus, et aspectu blandus et acer erat.
Isque, ubi collegit celeres, quibus utitur alas,
Deprompsit nivea splendida tela manu.
Atque ait, o Iuvenis volucrum mirator equorum,
20Quod mirere magis, nunc mea dextra dabit.
Dixerat, et pariter sonuit cum voce sagitta,
Inque meo subitum pectore vulnus erat.
Tum calor insuetus venas penetravit ad imas
Et magni patuit vis manifesta Dei.
25Dum stupeo, conorque novas extinguere flammas,
Subridens pennis evolat ille suis.
Acer ut insolitae calabri domitoris habenae
Pugnat equus campis qui modo liber erat,
Post tamen audacem discit tolerare magistrum,
30Et fractus docta concidit arte furor;
Haud aliter mentis constantia victa severae
Et mea corripuit plurimus ossa Deus.
Collaque submisit domito luctantia fastu,
Et dominam victor, servitiumque dedit.
35Tum monuit tenerae valeat quid gloria formae
Quid faciles oculi, virgineusque pudor.
Nec mihi consilio, nec prodest viribus uti,
Et bene libertas ante retenta perit.
Felix, qui sacros tutus contempsit amores,
40Nec dominae insanum pertulit imperium;
Sed felix nimium rursus, nimiumque beatus
Si cui se facilem praebuit ipsa Venus.
At mihi si legem Parcae imposuistis amandi,
Si nostris haec est meta petenda rotis,
45Laetor siderei vultus quod imagine carpar,
Qualem non aetas viderit ulla prius.
Hoc vireis natura suas effudit in uno
Et mirata, suum vix opus esse putat.
Si Paris hanc faciem phrygia vidisset in Ida,
50Illo non isset iudice prima Venus.
Huic merito potuit Iuno invidisse figurae,
Sub Iove si primis nata fuisset avis.
Hanc tu, si sapias, potius pro Gnoside velles
In coelum curru Bacche tulisse tuo.
55Coetera cum dederint superi, tibi deerat amator,
Qui caneret dotes cara puella tuas.
Ipse ego tale aliquid modo si promittere possum,
Castalioque bibit si mea fonte sitis,
Ingenium, mentemque tibi formosa dicabo,
60Et nostris fies nobilis ipsa sonis.
Vos, quibus aspirat flatu fortuna secundo
Nec resides virtus alma iacere sinit,
Vos decet aeternae praeconia quaerere laudis
Sublimi eloquio, belligerave manu.
65At mihi, formosam satis est cecinisse puellam,
Haec studia, has arteis, haec ego bella sequar.
Coerula rostratae proscindunt aequora classes,
Proxima sed radit littora parva ratis.
Sic ego, cui tenue ingenium, nimis ardua linquam,
70Et satis est, si mea culta puella probet.
Tu modo Nympha velis paribus contendere flammis;
Quae facie praestat, convenit esse piam.
Odimus Iasidem quoniam crudelis amanti,
Asperiorque suis rupibus illa fuit.
75Tyndaris Iliaco si dura fuisset amanti,
Non ita e moeonio carmine nota foret.
Cyntia clara minus, Nemesisque obscurior esset,
Sed facilis Nemesis, Cyntia mitis erat.
Tu quoque, dulcis Anus, tali dignissima prole,
80Incipe nos inter connumerare tuos;
Me tibi vel generum, vel natae suscipe fratrem;
Quicquid in hac fiam, iuverit esse domo.
Non vigil aerato dubitem me affigere posti,
Et fessa in gelido ponere membra solo.
85Nec minor est rerum mihi quam tibi cura tuarum,
Haud natae custos aptior ullus erit.
Este procul iuvenes, non hic corrumpitur auro
Ianitor, officio fungitur ipse suo.
Vos quoque nocturni procul hinc discedite fures:
90Insomnis custos excubat in foribus.
A quoties, cum me patientem cuncta videbis
Ipsa etiam dices, non amat iste, perit;
Nec poteris nostro non ingemuisse labori,
Dignaque pro meritis praemia ferre meis.
95Non ego sidonias vestes, non aurea tecta
Fertilis aut agri iugera mille petam.
Una satis fuerit regno mihi carior omni
Anthia, qua felix coniuge semper ero.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: