previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. qualis visa Anthia sedens sub umbra | in Coppari agris

Qualis erat roseis in odorae vallibus Aetnae,
Virgineo lusu languida Persephone;
Qualis apud Xantum, nemorosa sedit in Ida
Oenone socias inter Hamadriadas;
5Qualis pinifero confecta caede ferarum
Procubuit Cynthi fessa Diana iugo;
Talis Coppari peragratis Anthia campis
Lassa sub umbrosis concidit arboribus.
Tum mihi visa decens tam se formosior ipsa
10Ignea quam cedunt sidera Poebe tibi.
Vidi ego flaventes auro certare capillos
Oraque purpureas exuperare rosas;
Vidi ego sideribus nitidos contendere ocellos,
Candida Sithonias vincere colla nives.
15Ipsa suo vario disponens ordine flores,
Texebat facili mollia serta manu.
Quam circumfusae dictabant carmina Nymphae,
Et quaerulae foliis obstrepuistis aves.
At vos felices, fortunataeque puellae
20Virginei comites consiliumque chori,
Dicite siqua dedit mutato signa colore,
Dicite qui vultus me veniente fuit.
Num discedentem argutis spectarit ocellis,
Illius an fuerit nomen in ore meum?
25A quam ne fieret Zephiri nova praeda verebar
Flamine cum molli blandior ille foret.
Quid sit amor, venti Borea didicere magistro,
Quamque petunt omnes, non bene tuta manet
A quam purpureis invidi floribus amens,
30Sedula quos nivea legerat ipsa manu,
Pertimuique Iovem ne se mutasset in illos,
Fallere qui variis novit imaginibus.
Europen tauro Danaen deceperat auro
Atque deum nivea dissimularat ave.
35His mea vita dolis ne tu caperere timebam,
Sollicitumque tuus me facit esse decor.
Nam tibi vix similem veteres cecinere poetae,
Nec videt immenso Phoebus in orbe parem.
Qui vult humano coelestem in corpore formam
40Cernere, de facie cogitet ille tua.
Nec minus ingenio et morum candore probaris,
Atque sibi talem quisque venire cupit.
Ergo prius tellus alimenta negaverit orbi,
Et novus hesperio surget ab axe dies;
45Ante Pado Tagus, atque Athesi miscebitur Hister
Pectore quam vultus defluat iste meo.
Felices quibus et caram retinere puellam
Semper et in tuto vivere amore licet;
Quos neque turbarit vigilans in limine custos,
50Dulcia nec tristis gaudia norit anus;
Nec quibus insidias obscura nocte pararit,
Exiliens tacitis aspera turba locis:
Haec mihi saepe nocent, haec sunt mihi saepe timenda
Me tamen in primis callida torquet anus.
55Illa meos aditus servat, timidamque puellam
Territat horrendis imperiosa minis.
Hanc, tibi cum dabitur ludendi copia, falle,
Anthia nec placidum tempus obire sine;
Nam non semper eris, qua nunc formosa iuventa
60Iam veniet celeri curva senecta gradu.
Ut violas roseumque vides cessare decorem,
Squalet ut amissis horrida silva comis,
Candida sic etiam facies abeuntibus annis
Deficit et nil tum poenituisse iuvat.
Candida sic paucis facies venientibus annis
Deficit heu non tum poenituisse iuvat.
Ante igitur quam sponte cadat, decerpere florem
Expedit et genii consuluisse bonis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: