previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. laudat Anthiam a forma et moribus

O bene conveniens capiti velamen honesto
Sidereos oculos, aurea fila comas,
O teneram, levemque manum, cui Iuno Venusque
Invidisse queant et tua Phoebe soror;
5O niveos artus, pulla sub veste latenteis
Et non humanis edita verba sonis;
O dulceis risus, habitum, moresque venustos;
O nulla laesam labe pudicitiam:
Vos in me insolitum vos in me accenditis ignem,
10Imaque furtivus corripit ossa vapor.
Vos mihi sollicito rapitis de pectore sensus,
Et votis alitur spes animosa suis.
Aspicite, ut vero pro corpore restet imago,
Et nisi fertis opem, mox ego nullus ero.
15At tu naturae Decus, exemplumque potentis
Qua non est Latio pulchrior ulla solo,
Tu nitidos in me converte parumper ocellos
Queis potes obscura reddere nocte diem.
Tu precibus non dura meis praesensque faveto.
20Et mihi, si fas est, dicito noster eris.
Mortaleis aequat superis clementia divis
Et miseris rebus consuluisse pium est
Si dedit egregiam faciem natura puellis,
Non adamanteum pectus habere iubet.
25Nec iubet exitio tristi laetentur amantum,
Fallitur, id suadet si qua puella sibi;
Sed placidi mores, et rusticitate carentes
Cum tibi sint, nimium mens mihi casta nocet.
Mens mihi casta nocet, qua tu formosa triumphas
30Et qua summa tuum sidera nomen adit.
Non tamen invenies in nostro crimen amore,
Non animum turpis, sed pia cura movet.
Nosque precor societ placidos Hymeneus in annos,
Atque maritaleis praeferat ipse faces.
35Hoc si contigerit nec dedignata recuses,
Despiciam magni ditia regna Midae,
Nec magis assyrii quaecumque est gaza sepulchri
Aut opus optarim nobile Piramidum,
Nudus Amor non curat opes; discedat ab illo,
40Sollicitae quisquis servit avaritiae.
Quem potius pretium quam culta puella movebit,
Dignus cum censu est ille perire suo.
Non animum nobis adeo tribuere tenacem
Fata, nec ingenium sordida cura premit.
45Cui tantum superest ut vivere possit honeste,
Gaudeat hoc fineis praeteriisse nefas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: