previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. de discessu Anthiae ex urbe Ferraria

Postquam Ferrariae discedens moenia liquit
Anthia, Ferrariam liquit et ipsa Venus.
Mollis Amor simul Hetruscas migravit ad urbes,
Secum blandicias, delitiasque tulit.
5Sed licet ad Tanaim, rapidumque feratur Hydaspem
Herculeas quamvis transeat illa vias,
Quaque rotant fluctus alterno vortice Syrtes,
Per mare, per terras, subsequar ipse tamen.
Nunc utinam sumptis imitarer Persea pennis,
10Nunc vellem ingenium Daedale docte tuum.
Nunc ego Medeae, quo fugit Iasona currum
Optarim, volucres Triptolemique rotas,
Scilicet ut dominae subito improvisus adessem,
Duceret ingratas neu via longa moras.
15Quo propero infelix? Pergam ne per aspera saxa?
Per gelidas alpeis, perpetuasque niveis?
Quid si latronum occurrat manus impia, raptis
Vestibus, immitique petat ense caput?
Aut nemorum latebris, aut alto monte ruentes
20Dilacerent rabidae membra cruenta ferae?
Novimus infaustos casus, discrimina amantum:
Fata obstant laetis invida principiis.
Pyramus exemplum probet, miserandaque Thysbe,
Quos rapuit simili mors violenta modo.
25Testis adest, animos cui conscia virgo natanti
Saepe in arenoso littore visa dedit.
Ille per insanas mediis aquilonibus undas
Ibat, ut optata posset amante frui.
Nec revocare minis genitor, nec flectere mater
30Blanda potest, ultro sed periturus abit.
Iamque procelloso positurus in aequore vitam,
Hei mihi congeminat, Sesta puella, vale.
Sesta puella vale, clamabat, et ecce loquentem
Praeruptus vastae supprimit agger aquae.
35Praeterea iam forte novum suspirat amorem
Anthia, nec fidei, nec memor ipsa mei.
Rara quidem fida est, oculus nisi nutriat ignem,
Foemina, iuratos vix timet ulla deos.
Perfida securum sic te Menelae fefellit
40Externa ad Troiam vecta Lacaena rate.
Arsit in Aegisto furiosi mater Orestis,
Dum gerit Atrides vindice bella manu,
Multae etiam, quarum veteres meminere Poetae
Deseruere viros, legitimamque fidem;
45His fortasse meam poterunt numerare puellam
Atque ideo doleam cur ego, semper erit.
Me miserum, quonam Dominae fiducia cessit?
Quid queror? et vano terreor ipse metu?
Parce precor, mea lux, si quid male lingua locuta est,
50Omnia magnus Amor tuta timere iubet.
Sic Deus ille mihi stimulum sub pectore fixit,
Raraque cum casto forma pudore venit.
Sed tua Penelopen superat constantia, quamvis
Illa sit argolicae fama pudicitiae.
55Ibo, igitur nec me certum tardabit eundi
Tristis hiems, segneis impiger odit amor.
Illius aerias pennis tranabimus alpeis
Atque aderit nostrae Dux Cytherea viae.
Thuscus at incolumem postquam me acceperit Arnus,
60Et Dominam dabitur posse videre meam,
Tunc ego velatus myrto viridante capillos
Persolvam magnis debita vota Deis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: