previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. amica Potitus Gloriatur

Di superi, Venus alma, puer venerande Cupido
Nox hesterna mihi gaudia quanta dedit?
Clara sub obscuris latitabant nubibus astra,
Condiderat vultus candida luna suos.
5Ad Dominam furtim, superato culmine tecti,
Conscia me iusso tempore duxit anus.
Mollia quis variis amplexibus oscula mista
Narret? Et in teneris dulcia verba iocis?
A quoties esset cum iam lassata voluptas
10Mutua, blandiciis est revocata venus!
Quam me praeteritos casus meminisse iuvabat
Et fusum in niveo multa referre sinu!
Ite procul, segnes, atrae quos tempora noctis,
Terrent, et multa nubilus auster aqua;
15Praecipiti quibus ad dominam timor ire fenestra
Obstitit, ite procul, linquite signa ducis.
Fortibus intrepidi sunt castra cupidinis apta,
Et iuvenum audaces adiuvat ille manus.
Sive novos aliquis furtim tentavit amores,
20Seu fallet segnem cauta puella virum,
Ipsa Cytheriaco despectans vertice terras
Annuit, ac ridet dulcia furta Venus.
At mihi si tecum taleis perducere nocteis,
Teque meo liceat vita tenere sinu,
25Congerat o quantum cupiat sibi quilibet auri,
Me satis est duram pellere posse famem,
Aestivamque sitim sedare fluentibus undis,
Et satis est humileis incoluisse casas.
O quam me in viridi tecum recubare iuvaret
30Gramine fagus ubi funderet alta comam,
Mille rigans flores nitidis ubi rivulus undis
Per vicina levi serperet arva sono.
Illic et volucrum super opacis abdita ramis
Continuat querulos garrula turba modos,
35Silvarumque comas tenui movet aura susurro
Gratior et mulcet languida membra quies,
Crimen apri formosus Adonis, et ipsa Dione
Saepius in solis delituere locis.
Sic Paridi Oenone, sic caeli sede relicta
40Dignata est tenera Luna coire proco.
Montibus ante Iovem iuvenes pariterque puellae
Errabant, viguit tunc sine labe pudor.
Pace tua gens prisca loquar, sic credere oportet,
Durus in hoc ego sum subdubitoque tamen.
45Atque utinam nobis iterum mos ille rediret,
Nunc melius scirent commoditate frui.
Non ego saepe graveis perferrem mente dolores,
Humida nec lacrymis lumina nostra forent.
At tibi qui facilem custodis dure puellam,
50Ianitor, exitium numina triste ferant.
Sit domino suspecta fides tua, teque perosus,
Insidias vitae praeparet ille tuae,
Ut vigiles semper nunquam tamen omnia cernes,
Decipit astutos ingeniosa Venus.
55Io non Argus; Danaen non ferrea clausam
Hostia servarunt, Acrisiusque pater.
Tu, cui pro meritis oculum despecta iuventus
Evulsit, demens cuncta videre putas?
Si mihi credideris, aditum dabis usque petenti,
60Adventu nec erit ianua clausa meo.
Tunc ego te propter vitae discrimen adire
Non dubitem, et patriis me spoliare bonis;
Tunc ego te poeno latium qui terruit orbem
Et cuicumque voles ianitor ante feram.
Ferre nec ista tua pro libertate recusem
In me traslato vincula servitio.
65Eheu quid precibus fluctus placare tumenteis
Conor et iratis perdere verba notis?
Illum monstrifera genuit Polyphemus in Aetna
Inque truci durum pectore marmor habet.
Fraude mea capiendus erit, mihi namque futuri
70Composuit magicum praescia carmen anus.
Illa soporiferum liquido cum melle papaver
Miscuit et variis gramina secta locis.
Haec docuit Baccho diffundere, dicere verba,
Queis sopor invitis eliciendus erit;
75Multaque de coelo quibus ignea sidera ducit
Et rapidi ad fontem fluminis unda redit.
Illa annos adimit senibus, labefactaque mira
Arte cupidineas mittit in ossa faces.
Cum libet insolito iuvenes inflammat amore,
80Cum libet, extincto deficit igne calor.
Illa iubet fractis manes prodire sepulchris,
Nigraque terrifica tartara voce movet.
Carmine longiquos messem traducit in agros,
Et cantata suum deserit herba solum.
85At vos Coelicolae nostris ignoscite coeptis,
Non mea contemnit numina vestra fides;
Nec soror hos Phoebi metuant, nec sidera cantus,
Hac domina tantum quaerimus arte frui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: