previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. apologia pro amore ad Ianum Pannonium. | Antiquis vatibus comparandum, qui postea | creatus est Quinquecclesiensis episcopus, | ut sinat se placito indulgere Amori

Quis novus ille sacri vates Heliconis in antro
Cuius Apollineum carmen ab ore sonat?
Dicite Pierides ubi primos egerit annos,
Quae tener insueto presserit arva pede.
5Quo duce lauriferae peragraverit avia silvae,
Sub quibus ille vagans luserit arboribus.
Dicite quos avido fontes depleverit haustu
Quisve rudem doctis artibus imbuerit.
His ego non numquam cum sim versatus in umbris
Nunc primum est oculis obvius ille meis.
At nisi mens fallit, videor cognoscere vatem:
Hunc Heliconiades vos aluisse ferunt.
Vos canere arcano puerum docuistis in antro,
10Pulsaque fila levi sollicitare manu.
Ipse sacris adhibere choris dignatus Apollo,
Iussit honorata cingere fronte caput;
Perque pias duxit sedeis et amoena vireta,
Plurima Pegaseos qua tegit umbra lacus.
Grataque vernantis semper viget aura favoni
Et varius pingit rura benigna color,
Semper ubi ramis frondentibus instrepit ales
Et querulis mulcet sydera carminibus,
Dulcis ubi geminae ludit coniuncta sorori
Alternoque pede gratia pulsat humum.
O nimium felix o fortunate poeta,
Ingenio priscis aequiparande viris:
Ecce tibi faciles donant sua carmina Musae,
Nec negat aoniam pulcher Apollo lyram.
Iam tibi pallenteis ederas thyrsosque merenti
20Praebuit, et currus Euchius ipse suos.
Nec tibi deficiunt ubi vis intendere vires
Ardua sive libet, seu leviora sequi.
Quid formae decus, et mores, sanctumque pudorem,
Quid referam vitae candida facta tuae?
25Omnia praesentes superi tibi Iane dedissent,
Ni vacuum dulci pectus amore foret.
Immeritas nec iam satis est odisse puellas,
Tristia sed tetrico carmine bella paras.
At mihi servitium capto, dominamque ferenti,
30Obiicis extremae crimina desidiae.
Quodque diu fuerim mordaci fabula vulgo,
Nec patriis humilis tollar imaginibus;
Nec quod amans, rectum videam, cum plurima cernas
Subiectus nullis ipse cupidinibus,
35Incautumque vocas et sane mentis egentem,
Cuius sit dubio credita cymba mari.
Munera quin etiam carae pretiosa puellae
Ut suspecta mihi despicienda putas.
Saepe refers dulci sub melle venena latere,
40Et placitis hamum saepe subesse cibis.
Quanta puellari levitas in pectore regnet,
Quam cito consuerint credere falsa mones;
Quid valeant herbae, quid noxia crimina narras,
Et quodcumque Venus monstret iniqua nefas.
45Multaque foeminei memoras exempla furoris,
Transversas olim quas malus egit amor.
Acrior his ut me redimam rationibus urges,
Utque velim ex humili tollere valle caput.
Tum positis levibus curis, et amore relicto
50Regia sublimi condere bella pede.
Non equidem adversor tibi me nunc Iane monenti
Atque meae fateor crimina nequitiae.
Nec te Thersiten potius vel Nestora dicam,
Tam bene qui noris, tam graviterque loqui.
55Sed tamen aut fatis aut longo impellor ab usu;
Optima cum videam, deteriora sequar.
Non secus assiduis confectus febribus aeger,
Invisam medicae despicit artis opem.
Tum succos omneis, medicamina cuncta perosus,
60Negligit infirmi corporis auxilia.
Forsitan huic poteras olim succurrere morbo,
Cum primo illatum nec grave vulnus erat;
Nunc sero medicina datur, nec inania posthac,
Proderit amisso claudere septa bove.
65Non ita praecipites agitantur in aequore cymbae,
Cum notus Ioniis fluctibus insonuit,
Ut me versat Amor pectus populatus et omne
Ius animi atque suo me regit arbitrio.
Talis permultos tulit exitus, me quoque Titum
70Auferat, hoc noster limite currat equus.
Mortaleis omneis neque enim trahit una voluptas
Ingenio sequitur proxima quisque suo.
Hunc rapit armorum sublimem gloria coelo
Proferat ut domitis gentibus imperium.
75Lucra petens mercem fuscis vehit alter ab Indis,
Alter ab Oceano flave Britanne tuo.
Ille sacris coelebs superum se dedicat aris,
Hic notat astriferi lucida signa poli.
Saturnique gravi quaerit quid stella minetur,
Aptaque sulcandis tempora novit aquis;
Quid Phoebo properent aestivae occurrere noctes
Exigat et varias candida luna vices,
Hunc iuvat occultas naturae discere vireis,
80Et procul vulgo condita mente sequi.
Cur puteis tepeat glaciali tempore lympha,
Curve sub ardenti frigeat illa cane;
Cur stridente hieme tonitrus cum grandine cessent,
Cur nullis crescant aequora fluminibus,
Ille Machaonias animum convertit ad arteis,
Versat hic antiquum sedulus Hippocratem.
Hunc iuris lassant numerosa volumina; at illum
Nobilibus studiis docta Minerva tenet.
85Me mea sors tenero voluit succumbere amori,
Et mihi pars huius credita militiae est.
Non ut rere tamen (liceat mihi vera tueri),
Desidiam castris dux habet ille suis.
An tibi cum vigilet totas ad limina noctes
90Anxius in dominam segnis amator erit?
Quem labor haud ullus, quem non via longa fatiget
Ignavi turpem sustinet ille notam?
Strenuus oppositos audet trascendere monteis,
Horrida nec boreae frigora curat amans;
95Nec trepidi tardant undis spumantibus amnes,
Cum fluit ex altis nix resoluta iugis.
Lentas erat iuvenis, cum saeva per aequora nabat,
Quem tepido fovit Sesta puella sinu?
An Turni solitas vireis, animosque Cupido
100Fregit? an ignavum reddidit Aeaciden?
Ferre famem, tolerare sitim, contemnere somnos,
An piger Aeacides, quamvis Briseida amaret
Num minus in Turno robur amante fuit?
Dura pati didicit plurima, quisquis amat.
Sed non quae deceant positi sub nubibus atris
Cernimus, et vobis purius ista patent.
105Semivirum didicit monstrante Cupidine Theseus,
Qua voti compos perderet arte bovem.
Quid non Aegides mostrante cupidine vidit
Vincendi ratio quae sibi prima foret.
Incolumis nunquam patriae tetigisset Iason
Littora, phryxeae vellere clarus ovis,
Ni bene suadus Amor vitare pericula tanta,
110Poscere virgineam ni monuisset opem.
Rusticus ante Cimon sapiens evasit amando
Et feritas miti victa magisterio est
Ille dat ingeniis vireis, animique vigorem
Excitat, ille rudeis praeficit arte viros.
Ast incerta sequor te iudice, nec mihi fas est
Noscere quem mea sint vota habitura modum.
115Haec quodcunque hominum fruitur vitalibus auris
Sors habet, et fati nescia iura latent.
Tu ne putas nostris exceptum legibus esse?
An tua sors melior sorte putanda mea est?
Ac tua fors melior conditione mea est?
Si mihi difficileis casus memorabis amantum,
120Sunt quibus indulsit non inimica Venus.
Haud semper vultu spectat fortuna minaci
Non omnis rabido est agna dicata lupo.
Caede Neoptolemus patria si territus esset,
Liquisset turpi Dorica castra fuga.
125Cum toties fuerint infidae puppibus undae,
Creber in aequoreas navita fertur aquas.
An quia Cadmeum iuvenem laceraverat olim
Montibus Aoniis effera turba canum,
Segnior Hippolytus silvis, canibusque vacavit?
130Venandi Cephalo cura minorve fuit?
Nec tu Palladias ideo nunc despicis arteis,
Hae licet intulerint plurima saepe mala;
Docta licet quondam magni Demosthenis ora
In dominum fuerint perniciosa suum,
135Exitium ingenio quamvis sibi triste pararit,
Gloria Romani Tullius eloquii,
Causaque Nasonem similis procul urbe fugatum
Impulerit getici littus adire maris;
Munera cur spernam gratae mihi pignora mentis
140Quae summo quaeri digna labore forent?
Gemma erit in pretio, quam se mercator avarus
Finxerit a rubri littore ferre maris;
Annulus artis opus mirae mihi vilis habendus?
Quem tulit in digito dia puella suo
145Cui neque nostra parem, neque prisci temporis aetas
Vidit, nec similem secla futura ferent.
Quam suavis placido comitatur gratia vultu,
Tristis ubi nullum vendicat ira locum;
Quae me non dubitat nitidis praeponere ocellis,
150Quae mihi vel proprio corpore cara magis.
Haec in nos igitur magicas meditabitur arteis?
Miscebit timida toxica dira manu?
Thessalicos esto ritus, herbasque nocenteis
Noverit, atque ausit quaeque nefanda sequi,
155Quo reus admisso merui sperare venenum,
Immerito miseram cur paret illa necem?
Quid metuam invitus ne carmine cogar amare
Cum nostrae cedant carmina cuncta Deae?
Cum formae cedant carmina cuncta suae.
Hac Laertiaden facie Phoebeia Circe,
Phasias hac potuit detinuisse virum.
160Hac mea difficili vinxit praecordia nodo
Illius ut nulla solvar amore die.
Ulla suo ne me solvat amore dies.
Quod si credentem nimium mutare puellam
Criminibus fictis improba lingua valet;
Imminet hoc aliis etiam commune periclum
In fera quos eadem proelia lingua ciet.
165Illa propinquorum communia iura resolvit,
Foederaque antiquae rumpit amicitiae.
Conditio haec multos non solos tangit amanteis,
Haec te sollicitum reddere cura potest.
Non saevi (ut scribis) Catilinae foemina mentem
170Compulit: in facinus dux fuit ipse sibi.
Nam furor immitis, quo perdere cuncta parabat
Egit, ut in prolem verteret arma suam.
Tarquinum rapuit dominandi caeca libido,
Materiam sceleri quae dare saepe solet.
175Si Danai proles cognato sanguine ferrum
Tinxit securis insidiata viris,
Causa fuit genitor iustis metuendus acerbis
Ut formidatas tolleret ipse manus.
Lemniadum menteis agitavit numinis ira,
180Nec sontes reliquas impia Scylla facit.
Thesiden contempta Venus non Cressa peremit;
Ulcisci offensas sic solet ipsa suas.
Has poenas quotiens spernitur illa petit.
Amphitryoniades non crimine Deianirae,
Fraude sed occubuit perfide Nesse tua.
Molle dedit teneris pectus natura puellis,
Quas tamen impellit iustus in arma dolor.
Audierat partim, partim delicta mariti
190Viderat Aegisthi, Graia secuta fidem;
Laesaque natorum maculata est sanguine Colchis
Et Progne infidi coniugis ulta nefas.
Cur omneis igitur sceleris tua carmina damnant?
De tot paucarum crimina si qua vides?
195Extulit hunc etiam celeberrima gloria sexum,
Et monimenta suae plurima laudis habet.
Virginitas ultro servata et bellica virtus
Magnum Orithyae contribuere decus:
Lampedon, Hippolyten, Menalippen, Iane, videmus
200Illustreis inter nomen habere viros.
His quoque se comitem merito Marthesia iungit,
Nec caret Anthiope laude, nec Harpalice;
Magnanimam Tomyrin, fortem propone Camillam
Et subeat menti Penthesilea tuae.
205Adde et Amazonia reliquas de stirpe sorores;
Respice Carmentam, respice Penelopen.
Ulta nefas animo, propriaque Lucretia dextra
Invicto occurret clara pudore tibi.
At rapidum nando transmittere Clelia Tibrim
210Ausa suis animis praemia digna tulit.
Respice Amazoniae gentis decus Orithiam
Et subeat menti Penthesilea tuae.
Magnanimam Tomyrim, fortem propone Camillam
Carmentae ingenium Penelopesque fidem;
Coclitis hinc praestans furor, hinc Lucretia se
Offerat invicto clara pudore tibi.
Non Coriolani matrem, non ulla tacebunt
Flacci progeniem saecula Sulpitiam.
Quid te commemorem vestalis Claudia virgo,
Qua stetit attoniti vindice fratris honos?
Quisve tuuM dignis nomen Cornelia tollat
Laudibus? Aut animum Porcia casta tuum?
215Quis te praetereat generosi pectoris Hester,
Non bene damnatos protinus ulta Syros?
Quisve Palaestina genitam te stirpe virago
Spem taceat patriae, subsidiumque tuae?
Subticeat patriae spemque decusque tuae?
Te duce servitium fugit Iudea tuisque
Victus Olophernes concidit auspiciis;
Te duce libertas Moseae reddita genti,
220Assyriusque tua concidit arte furor.
Si fortasse petes exempla recentia, nonne
Cognita perpetua laude Mathildis erit?
Sponte opibus spretis regnum Violanta reliquit,
Seque sacri sociam maluit esse chori.
225Nec tamen hanc illi vel inanis gloria mentem
Vel praeceps studium simplicitasve dedit,
Sed ratio constans haud turpi obnoxia voto,
Ac vitae tendens ad melioris iter.
Harum ingens numerus terras florere per omneis
230Cernitur, hac coelo queis datur ire via.
Legibus his etiam multas numerare solutas
Possumus, insigneis moribus, atque fide.
Sed procul a coepto videar discedere, si tot
Insistam exemplis quae bene nota tibi.
235Denique seu belli, seu pacis munera quaeris,
Seu nova seu prisci tempora acta leges,
Plurima quae laudes muliebria facta videbis,
Multa tibi occurrent virtutum exempla suarum
Vix plureis titulos fama virilis habet.
Turpiter his hostem cum te fatearis, amice,
Ac fugias vitae quae tibi nata comes,
Ede quid esse velis, quem te mihi dicere fas sit.
Apta ne quaerendis laudibus ista via est?
Obscoenum laeso vitae candore relinquis
235Iudicium, verbis proditus ipse tuis.
Atque aliquid licuit mihi credere, ni bene nossem
Ingenuos mores, socraticamque domum.
Ipse ego, naturae ducentis iura sequutus,
Pergam, quo coepi tramite, ferre pedem.
240Nec tamen immerito, quid enim praestantius unquam
Pacifico genius mitis amore tulit?
Ille decus coeli et superum iucunda voluptas;
Hoc absente, Iovis regia tristis erit.
Illius adventu gaudent volucresque feraeque,
245Quicquid alit tellus, aequora quicquid alunt.
Hic pacis deus est, et amabilis optat amare;
Spernit opes, odit turpia, pulchra cupit.
At quae bellipotens exercet Vitricus arma,
Non probat, et nulla est caede cruenta manus.
250Si quis amans aliquid sine lege, immane, nefandum
Molitur, nullum hic crimen Amoris erit.
Nam male compositae praeceps insania vitae
Mortaleis animos in scelus omne trahit.
Implacidas hominum docuit mansuescere menteis,
255Dulciaque obiecit pabula mollis amor;
Ille truces fastus, violentaque pectora lenit
Ille ducum fortes animos et pectora vincit
Nec regum claris cedit imaginibus;
Aeneamque suum ne non foret omnibus idem
Accendit vultu candida Elisa tuo.
Nil sua facundum solertia iuvit Ulyssem,
Non Laerthiadem eripuit facundia solers.
Nec magno virtus profuit Aeacidae.
Pauper adhuc luxu penitus dum Roma carebat,
Sceptrifer Aegeriam fertur amasse Numa.
Aegeriam perhibent tunc placuisse Numae.
Aurea progenitum divino sanguine Caesar
Spicula cognati te petiere dei;
275Ille ferum Annibalem domuit, regemque superbum
Area cui totus parvula mundus erat.
Sensit et Atrides vim numinis huius et arma,
Concidit argolica quo duce Troia manu.
Subdidit et poenum romani nominis hostem
Qui latios victos fuderat ante duces
Nec non Tantalidem cui Graecia paruit ingens
Et te, quem Darius, quem tremuere Scytae.
Pectora quin etiam magni incaluisse Platonis
Cuius tam celebri carmine notus amor.
Clarum stella suo carmine nomen habet
His comes accedit Calvus, mollisque Catullus
Atque Anser flammas qui cecinere suas.
Abstulit ardentem Gallum formosa Lycoris;
Carmine amatoris Cynthia clara sui est.
285Vivit ab insigni Nemesis celebrata Tibullo;
Vivit Pelignis nota Corinna sonis.
Ille sacri vates operis Iesseia proles
Praefecit populo quem Deus ipse suo;
Bersabeae captus forma tibi magne Cupido
290Cessit nec Salamon tutior ipse fuit.
Quique philistaeos subita oppressisse ruina
Dicitur et certam non timuisse necem,
Succubuit victus, teneroque vacavit amori
Nec puduit domina multa iubente pati.
295Nil magis horrendum Polyphemo senserat Aetna;
Saevior indomitis fratribus ille fuit.
Dum tamen aequorea siccas in rupe capillos,
Exarsit visa te Galatea Cyclops.
Admovitque preces blandus, studioque placendi
300Insolita rigidam pescuit arte comam.
Iani tibi poma legit, tibi pastoralia cantat
Carmina; lanigeras iam tibi servat oveis.
Iam feritas abiit; quassatam sistat ab undis
Securus tuto littore nauta ratem.
Hospes adest non immiti Poliphemus in antro
Nec tibi Sisyphides ille timendus erit,
Quem neque proposito pietas humana nefando,
Arcebat magni cura nec ulla Iovis,
305Leniit hunc blandae Veneris placidissima proles,
Quae valet aeternos sollicitare deos.
Suspice quam nitido mutata effulgeat astro
Suspice sidereae fulgentem in vertice sedis.
Frigida veliferas quae regit ursa rateis;
Suspice sidonii radiantia cornua tauri,
310Florida cui simplex serta puella dabat;
Suspice Atlanteam Maiam geminasque sorores
Ab Iove quae coelum pignus amoris habent.
Quis vero innumeros Alcidae nesciat igneis,
Et quot saeva manu monstra subegit amans?
315Tu quoque amator eras cum Thessala rura tenenti
Praestabat citharae fistula Phoebe vicem.
Quid Steropen, Veneremque sequar? quid Pallada quidve
Ilian hic referam Mars placuisse tibi?
Persea quid memorem, dubiae qui premia pugnae
320Andromeden subito saucius igne tulit?
Tu quoque amator eras, citharae cum praebuit usum,
Thessala mutato fistula Phoebe tibi.
Nec minus Alciden Achelous sensit amantem
Fractaque sanguinea cornua legit humo
Quid referam steropem, quid Pallada, quid tibi dicam
Ilan et Venerem Mars placuisse pater.
Quidve triumpbato dum victor ab orbe redires
Lyncibus avectam Gnosida Bacche tuis?
Arsit in Halcione gelidarum rector aquarum;
Cepit Aminone Laodiceque deum:
325Illi cura fuit Tiro et formosa Celaeno,
Anguibus et nondum cincta Medusa caput.
Sit licet Oceanus spatiosis obsitus annis,
Flagrat inextincto Tethyos igne suae.
Hunc dea purpureae praevia lucis amat.
Tithonusque pater cano venerabilis aevo
330Te Dea venturae praescia lucis amat.
Hippotadem rapido ventorum turbine lassum,
Pulchra fovet niveo Deiopea sinu.
At Zephyrum Chloris quae floribus arva coronans
Efflat odoratis lilia mista rosis.
335Quo me saeve feres aquilo? num te quoque victum
Credibile est ullas sustinuisse faces?
Horridus ille licet superis, terrisque minetur
Aequora terribili concitet alta sono,
Littore ab actaeo placitam rapuisse puellam
340Dicitur et votis consuluisse suis.
Nec tamen a Latio, gelidae sed rupibus arcti
Et patriae rigido venit ab axe tuae.
Arsit et implacidus Stygi dominator Averni,
Duraque permulsit pectora blanda Venus,
345Virgineamque ferens sub regna latentia praedam
Noctifero pavidam terruit axe diem.
Denique cuncta videt subiecta cupidinis armis
Aethere prospiciens Phoebus utrumque polum.
Nec mare, nec terras, nec sidera summa moveret,
350Ni quiddam egregium, ni deus esset amor.
Omnia cum nullo superet discrimine, quidnam
Mirum est, in tanto si grege Titus amat?
Nam mea Nestoreos aetas nondum attigit annos,
Nec me Tithoni longa senecta premit.
355Nunc Venerem tractare decet, nunc dicere cantus,
Nunc dare flaventi mollia serta comae.
Tu quoque quid faceres taleis sortitus ocellos,
Qualeis non Io non tulit Anthiope?
Nempe tibi caderent tam fortia verba, nec ullam
360Scaevola vel Cicero tradere posset opem;
Ille licet iuris fuerit, legumque peritus,
Alter Palladio noverit ore loqui.
Desine velle meos abrumpere durus amores,
Et sine me placido vivere servitio.
365Quisquis ab hoc vitae poterit me avertere cursu,
Ille avidam Titii pectore pellet avem;
Tantaleamque sitim fugitivis leniet undis,
Atque tuum infelix Sisyphe sistet onus.
Clarus erat bello, bello quoque concidit Hector
370Et periit notis Tiphis in aequoribus.
Ast ego quem certo iampridem perculit arcu,
Aligeri semper miles Amoris ero;
Et tibi quem curis vacuum respexit Apollo,
Grandisona linquam bella canenda tuba.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: