previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


34. paraphrasis in carmen Davidis | de morte Saulis Iudaeorum regis et Ionathae eius filii

Urbes, et agri, fundite
Lamenta, tristes sidera
Ad alta voces tollite:
Nostrum decus gens impia
5Exstinxit; altis montibus
Gens clara bello, procidit.
Ne, quaeso, fama, compitis
Haec Ascalonis, aut Gethi
Perfer; puellas hostium
10Ne tanta clades ad choros,
Cantusque laetos excitet.
Abominata Gelboe,
Nec ros, nec imber educet
Herbam tuam, neque in tuis
15Iucunda vitis, aut seges
Pubescat umquam montibus.
Hic heu relictis parmulis
Phalanx piorum militum
Fugata turpiter cadit:
20Hic dux cruento in pulvere
Procumbit, ac si non foret
Gentis piae rex inclytus.
Sagitta numquam Ionathae,
Cum saeva obiret proelia,
25Ictus ferebat irritos,
Sagitta velox, fortium
Potare docta sanguinem:
Nec hostis umquam vel pede,
Vel equo tulit sese obvius
30Impune, cum Saules manu
Ensem rotaret impigra.
Saules parens, et Ionatha
Parentis inclyti decus;
Iucundi, atque amabiles,
35Vos non diremit impiae
Vis dura mortis, copula
Quos vita dulci iunxerat.
Non fortior vobis leo
Errat Libyssis vallibus,
40Regina non avium ocyor
Vobis, fugacem praepete
Penna columbam persequens.
Vos, o decorae virgines,
Quas induebat coccina
45Rex veste, quas monilibus
Ornabat aureis, date
Vestro misellae lacrimas
Regi; misellae, tristibus
Sonent querelis omnia.
50Ut militum ferocium
Infracta virtus concidit!
Ut, Ionatha fortissime,
In montibus tuis iaces
Confossus alto vulnere!
55Has fundo lacrimas tibi,
Et haec ab imo pectore
Suspiria; frater mihi
O luce cara dulcior,
Amate Ionatha mihi,
60Quantum nec ardens candidam
Amans puellam deperit,
Quantum nec unicam parens
Tenella natam diligit.
Ut militum ferocium
65Infracta virtus concidit!
Ut Ionathas acerrimus
Parente cum fortissimo
In montibus caesus iacet!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: