next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Sigismundus Pandulphus Malatesta | divae Isottae sal. d.

Quam Sigismundus tibi dicit ab urbe salutem,
Accipe, purpureas inter habenda deas.
Longe corpus abest; tibi semper proxima mens est
Parteque sum tecum fertiliore mei.
5Si quid agam quaeris, mea conqueror ocia solus
Et desiderium flebilis usque tui.
Absens absentem video te, Isotta, nec ulla
Iam sine te nobis nox vigilanda venit.
Roma licet veterum monumenta ostentet avorum
10Effoetaeque amplas suggerat urbis opes,
Me tamen haud possunt mirae oblectare ruinae,
Cum nullo hic fueris conspicienda loco.
Ipse, fatebor enim, laetae non vallibus Idae,
Non sine te caeli parte fuisse velim;
15Nanque habeat multas quanvis urbs nostra puellas,
Quae possent ipsos sollicitare deos,
Sola tamen nostris placuisti semper ocellis
Huius et exuvias unica mentis habes.
Spirat Orontaeos facies si mollis odores
20Artificisque manu si mihi pexa coma est;
Si gravis intexto mihi vestis pendeat auro,
Si Phrygia ex humero picta lacerna manu;
Denique si festas deducimus arte choreas,
Sive ego personis induor ora novis;
25Omnia pervigili facio coniunctus amore,
Ut soli placeam, cara puella, tibi.
Adde, Isotta, licet maiorum more meorum
Arma ex officio sint agitanda meo,
Successor regni videar ne indignus aviti,
30Sitque oneri potius stirps Malatesta mihi;
Non ideo minus ipse sequor tamen arma libenter,
Iuditio ut videar clarus ubique tuo.
Utque meo tu digna, tuo sim dignus amore,
Cedat et in partem gloria nostra tibi.
35Scilicet Idalias sensit Phoenissa sagittas,
Ut sua Tros cecinit fortia facta pius;
Aesonidemque suum tum denique Colchis amavit,
Vidit ut ignivomos perdomuisse boves.
Dictaeum ni forte ducem vidisset in armis,
40Laederet haud patrium perfida Scylla caput.
Et nos, si quicquam claris sudamus in armis,
Si qua hac sunt nobis parta trophaea manu,
Hinc merito longos de te speramus amores,
Hinc fore perpetuam credimus usque fidem.
45Nam, mihi crede, prius manabit ab ilice nectar
Et glandem salices et feret ulva favos,
Ante piger madido versabitur axe Bootes,
Aequoreos viset Menalis ursa deos,
Quam tibi, quicquid id est, animus res vota fidesque,
50Quodque dedi pectus desinat esse tuum,
Fatales dum fila trahent mihi longa Sorores
Vitalisque meum dum reget aura caput.
Iamque vale, mea lux, mea cura et sola voluptas,
Utque tui fuero, sis memor ipsa mei.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: