previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


36. caballus fame periens | de Lelpho Lusco domino conqueritur

Si qua tuus queritur, cupidissime Lelphe, caballus,
Da veniam: macies cogit et alta fames.
Pulcher equus certe, velox pinguisque fuissem:
Pectora quam sint et fortia et ampla vide
5Aptaque sint videas quam cetera membra peraeque.
Quod natura dedit, sumpsit avara manus.
Ah, quotiens faleris tectus fera bella subissem!
Ah, quotiens cursus praestitus esset honos!
Rodo nihil, rodit sed nostras inedia vires:
10Non etiam nostris dentibus herba datur!
Vix mihi dat noster paleas aliquando dominus
(Barbariem metro barbarus ille dedit).
Turpe quidem dictu, sed cogit turpia fari
Turpis herus: proprio stercore pascor ego.
15Stercore pascor enim, sed stercore pascimur ambo:
Nam tu, ne comedas, non, vir avare, cacas,
Neve bibas etiam non meiere, Lelphe, videris.
Extitit, ut perhibent, dira Celeno parens.
Sella carens lanis quae fecerit ulcera dorso,
20Lusce, vides; caudae vulnera, Lusce, vides.
Cur equitans aspris calcaribus ilia tundis,
Si vix sat plane, debilis, ire queam?
Cur agilis vis dem, crudelis, in aera saltus,
Tibia si nequeat lassa movere pedem?
25Ipse quidem collo mallem vectare quadrigas,
Degere quam miseri sub ditione viri;
Ocius affectem pistrino, Lelphe, dicari,
Sub te funestam quam tolerare famem.
Vera quis haec credat, nisi credunt vera molares?
30Ferrea sunt longa frena comesa fame.
Ordea cornipedi dulcis datur esca caballo,
Sorbuit hos nunquam sed mea bucca cibos.
Vera loquar, verum quis possit credere ventrem
Dumtaxat vento vivere posse meum?
35Est, mihi vae misero!, macies incognita toto
Corpore et in fractis artubus ossa sonant.
Sim licet informis simque aridus, hoc mage malim
Quam Lelphus vacui pectoris esse velim.
Est Lelphus rationis inops et mentis egenus,
40Corpus ei, ut sus trux, efferitate riget.
Quum loquitur, boat ut bos, et flat putor ab ore,
Ut dubius perstes culus an os loquitur!
Quom ridet, fauces inhiant ut asellus hiascens,
Fit mihi de risu nausea saepe suo!
45Plura equidem quererer, quoniam sunt plura, sed, heu heu,
Lingua loqui plus nunc debilitata nequit!
Iam morior: sotii, stabulum, praesepe, valete.
Me miserum, videor debilitate mori!
Vos procul ite, ferae, procul hinc vos ite, volucres:
50Quo ruitis? Modo vos pellis et ossa manent!
Plaudite; nam Lelphum Luscum mandetis avarum:
Ille crucis poenas, furcifer ille, dabit!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: