previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Quis violas Galeota tibi, quis carmina nolit
Mittere, cara tui pars o Galeota sodalis?
Tu violas, tu carmen amas, en accipe utrunque:
Dumque canam violas, violis tibi tempora cinge.
5Quae iuvenem sylvae flagranti pectore Iolam
Non videre olim? Qui non stupuere canentem
Praerupti nemorum anfractus, latebrosaque lustra?
Dum miser huc illuc letali saucius ictu
Errat amans, seque ipsum odit, vitatque sequentem;
10Dumque unam ipse ardet, dum totus Hyanthide ab una
Pendet, et omne nemus responsat Hyanthida circum;
Quae rupes illam, quae non novere latebrae,
Dum pavidos imas in valles pellere damas
Nititur, et studio venandi lassa sub umbris
15Accubat, et cantu volucres permulcet, et auras?
Qui vel amore huius Nymphae non fervidus ultro
Ingemuit Faunus? Qui non cupiere calenti
Pectore monticolae sylvestria numina Panes,
Dum modo fonte sitim pellit, modo sole perusta
20Membra lavat, Parium longe superantia marmor?
Iam caput Eois Aurora emerserat undis,
Et revocans hilares ad munera rustica Nymphas
Floribus, ac nitido mundum perfuderat auro:
Cum forte optatam male vidit Hyanthida Iolas,
25Ut monstrarat Amor per roscida prata vagantem,
Et vernos tenero carpentem pollice flores;
Dumque illa albenti vacinia fusca ligustro
Associat, variasque rosis interligat herbas,
Narcissumque croco, calthamque immiscet acantho,
30In primisque sinum violis pallentibus ornat,
Ac violis passos componit in ordine crines,
Uritur infelix longum miratus eunti
Ut circum niteat tellus, ut leniter aurae
Exhilarent purum rorantibus aera pennis.
35Ah miser ecquid agat? Cupit ire, et perdere supplex
Verba ultro: at retrahit timor, et iam verba relinquunt.
Mox inter frutices latitans vix talia fatur:
"En age tuta para vario tibi flore corollas
Nympha dolor, requiesque animi pulcherrima Nympha;
40Iam non congressus, iam non suprema reposco
Gaudia, divino mihi sat nunc lumine tantum
Posse frui, mihi sat procul inspexisse: quid horres?
Pone metum, in superos humanis non licet ultra.
Num tibi quidve habeat referam, quid possit Iolas?
45Parvus enim nihil est, tamen est tuus omnis Iolas".
La ubi clamantisque sono, strepitumque fruteti
Audiit, extemplo iam florum oblita retorsit
Lumina, nec niveo delapsum pectore sertum
Tollit humo. At postquam tuti nil undique vidit,
50"Diva fave o nemorum" exclamat "cui candida curae
Virginitas, mihi Diva fave": nec plura locuta
Effugit, et celeres visa est se vertere in auras.
Tum iuvenis properare gradum conatur, at ultra
Ferre gradum mala fata vetant, ac territus haeret;
55Mox cadit, et lapsum dum se se attollere frustra
Ter parat, ah lapsus rursum procumbit humi ter:
Nec sibi credit amans infelix, nec sibi constat.
Quin simul ac florem conspexit (sparserat omnem
Florem illa huc illuc, miserum cum fugit Iolam)
60Colligit, atque sinu condit, manibusque retractat,
Atque haec heu lacrymis verba intermiscet obortis:
"Tune o care mihi, nuper quem pectore fovit,
Flos ille es, nostri quem pignus Hyanthis amoris,
Quem veluti mortis certissima dona reliquit:
65Tune etiam miseri dictus de nomine Iolae
Testis eris nostri dulcissime floscule leti?".
Haec ait, et super incumbens iam liquitur omnis
In lacrymas, iam sanguis abit, iam deficit intus
Spiritus, ac remanet nil iam de corpore, ni qui
70Testetur multus pallentem pallor amantem:
Fit viola, et floris paulatim arctatur in orbem:
Qui vel adhuc retinet mutati nomen Iolae.
Tum Venus extincti casus miserata, voraret
Ne dignos lacrymis obitus fuga temporis ulla,
75Munere neve aliquo miser indonatus obiret,
Instituit, Charitesque nova mox lege notarunt,
Ut Viola optati gratissima nuntia Veris
Cingeret aeternum crines, et pectora Nymphis.

1 ad Marium Galeotam

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: