previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


16. eulogium in solemnitate beatissimae Madalenae

Ecce, dies solemnis adest; seponite curas,
Christicolae, et puro fundite corde preces.
Hac heros Christi Madalena ad sydera rapta est
Inter apostolicos angelicosque tronos.
5Nil desperandum est miseris, modo crimina ponant,
Si peccatricem vexit ad astra Deus.
Filius aeterni Regis descendit ab alto
Ut peccatores tollat ab interitu.
Discite, mortales, veniam sperare precando,
10Dum licet, et mens est libera utrunque sequi.
Diligat (haec summa est), quicunque exoptat amari:
Ingratis aures obstruit ipse Deus.
Deseruere omnes, capto pastore, timentes
Discipuli, et turpem surripuere fugam:
15Christipara at nusquam Madalena a virgine cessit,
Infestas inter stans lachrymosa manus,
Iudaicam spernens rabiem romanaque pila,
Calvariaeque suum est usque secuta ducem
Pendentemque cruce et peccata humana lavantem
20Confessa, et nusquam, dum moreretur, abit.
Primaque festinans pretiosa unguenta sepulchro
Intulit, ut Domini corpus odore fricet.
Et prima angelicas servantes busta phalangas
Vidit, et accepit vivere prima Iesum.
25Huic se se Deus ostendens apparuit horto,
Sollicitoque fuit nuntia prima Petro.
Quisquis amat tantum, merito debetur amari,
Et prima aethereae praemia sortis habet.
Convivam in terris Christum susceperat hospes:
30Hospitio fruitur nunc Madalena poli.
Et quamvis peccata Iesus dimiserit illi,
Quando pedes lachrymis abluit illa Dei,
Per tamen undisonum pontum secessit ad oras
Gallorum, in solis delituitque iugis.
35Ter denos caelebs pomis silvestribus annos
Vixit, pro tunicis corpora tecta comis,
Ut lueret primae flendo delicta iuventae,
Errori iudex saevior ipsa suo.
Et, merito ambrosia et caelesti nectare pota,
40Sydereos meruit saepe videre tronos.
Terque die psallente choro videre coloni
Luminibus stupidis hanc super astra vehi.
Postremo Empyrei patefacta a cardine porta
Intravit summum, non reditura, polum,
45Militia comitante Dei, de more triumphi,
Sanctorum caetu pone sequente patrum.
Qualis inaurato victor Capitolia curru
Scipiades subiit, laurea serta gerens,
Talis stelliferis rutilans Madalena quadrigis
50Intravit magni tecta superba Dei.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: