next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Gulielmum Monioium Angliae baronem | carmen asclepiadeum

Monioi, procerum, iudice me, decus,
Aut quos Albioneus Nereus alluit,
Aut quaevis regio culta viris alit,
Qui cunctis merito diceris omnium
5Maecenas, Clarii fautor Apollinis,
Non tu turba tui quod facit ordinis
Doctae posthabitis Pallados artibus
Elumbam Veneris militiam colis,
Damnosamque avide non iacis aleam
10Nec noctes posito continuas mero.
Sed cum sis proavis nobilibus satus,
Et census tibi cum suppetat -haud tamen
Istis par animis et meritis -dies
Et noctes operam das studiis bonis,
15Post exercitium atque id breve martium,
Electi in manibus sunt tibi codices,
Quo praeclarius aut suavius est nihil.
Namque aut sancta legis dogmata Socratis
Quis nos ad superos evehimur prope,
20Aut spectas hominum saecula et est tuis
Subiectum omne oculis, dispositum velut
In quodam amphitheatro, Iapeti genus,
Immo et principium quo tegimur globi.
Cuius si libeat discere fabricam,
25Spectas ut bonitas summa Deo insita
Formam turpe Chaos sumere iusserit,
Et pugnam veterem dispulerit suum
Rerum seminibus constituens locum,
Ornarit variis ignibus aethera
30Impleritque suis cuncta animantibus,
Nec mundi vacuam particulam incolis
Esse ullam dederit, maxima portio
Humanos oculos effugiat licet.
Spectas ut figulus praeterea bonus
35Divum finxerit et nos in imaginem,
Atque ignem aethereis sustulerit plagis.
Morborum segetes unde homini volunt
Aerumnasque datas, saecula ut aurea,
Mox argentea, dein aenea, plenaque
40Postremo scelerum sint sata ferrea,
Ut quae Marte pari cum vitio diu
Pugnavit probitas se dederit fugae.
Hic si humana velis nostraque persequi,
Cernis bella hominum perniciem gravem
45Fortunaeque vices et varios iocos,
Ut sceptrum Assirio Medus ademerit,
Ut Perses itidem hunc sub iuga miserit,
Et Persen Macedo et rursus Agenoris
Sparten sed gravi proruerit nepos.
50Terrarum imperium quod fuerat vagum
Diffractis Libyes viribus aemulae
Ut demum Aeneadis cesserit omnium.
Ut nec perpetuum hic constiterit quoque,
Dirus nam framea sanguinea Gethes,
55Istri colluvies, e Capitolii
Ac rerum Aeneadas culmine depulit.
Tum ferro datus est orbis et ignibus
Tum dextris data sunt cuncta rapacibus.
Tum Francus, toties sanguine quod suo
60Conatus fuerat dis renuentibus,
Tandem agros tenuit sceptraque Gallica,
Ungrus Pannoniam, Scotus Hiberniam,
Quaeque nunc habeat tesqua Caledonum
Hyblaeis apibus gens numerosior,
65Stlavus Dalmaticum tunc tenuit solum.
Est et sceptriferae olim Italiae plaga
Quae tunc impositi signa tenet iugi
Longobardia adhuc, cepit ab Angliis
Tunc nomen quod habet, vestra Britannia.
70Sic est, longa dies innovat omnia.
Verum propositi quid vagor immemor?
Haec spectacula sunt, haec studia, hi loci
Oblectant quae animum praecipue tuum,
Haec te praeterea iuncta modestiae
75Candorique tuo regibus intimum
Et suavem faciunt omnibus ac mihi
Patronum et dominum et, si pateris, deum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: