previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. egloga

1 Tune ades, o dulcis Lyca? Iucunde sodalis,
Tune ades? Extremis quis te Deus attulit oris
Terrarum? Et tantos iussit penetrare recessus?
Luminibus vix credo meis. Sed tempore nullo
5Nec meliore loco poteras occurrere nobis.
Hic nam sceptra tenent pulsis nunc gaudia curis,
Ac scelus et grande est hilares non claudere soles,
Alma Venus, pharetrata cohors, et pronuba Iuno,
Et Satyri, et Dryades, montanaque numina saltant.
10Pulcher Hymen hoc agmen agit. Comitatur Iacchus,
Et sequitur pleno colludens Copia cornu.
Pan quoque multiplici, modulatur, arundine, carmen
Personat aurata Triton sed litora concha.
Naiades e liquidis excitae fontibus, udo
15Clune micant, crispantque latus, Tethynque secuta
Glaucarum petulans Nympharum turba movetur.
2 Non ita defessis, longis ardoribus, Ammon,
Grata quies, patulae si contigit arboris umbra,
Et prope gemmanti rivus si murmuret unda,
20Quam tua nunc facies, tua vox, amplexus, et ora
Grata mihi, tu causa viae non ultima nostra es.
Postquam Romuleos liquisti, perfide, colles
Candida lux nostras fulsit rarissima caulas.
Crescebant, soli et tristi, noctesque diesque.
25Saepe mihi de te questa est deserta Camilla,
Saepe meas clamor miserae pervenit ad aures,
Cum te per saltus ingratum rauca vocaret.
Saepe ego te stultum dixi, qui certa reliquens,
Natalemque casam, pecudes et pascua laeta,
30Spes quoque tam pronas, incerta ignota petisses;
Ecce autem obduci densa ferrugine caelum
Incipit et pigris instare caloribus auster.
Continuo miseranda lues invadit ovile,
Labitur infelix mihi grex, cui vellera tergo
35Fulgebant. Vidi duris in cautibus illum
Exalantem animam, atque extinctis matribus haedos
Ubera ducentes. Hic terque quaterque vocavi,
Te fortunatum procul his qui cladibus esses.
Quid quod Tyrrheno tardatus litore Tybris,
40Per campos et prata furens, summisque minatus
Collibus? Has clades, si pectus corque fuisset,
Veridicus vates monuit nos ante cavere.
Insatiabilium irrepsit mox turba luporum
Quos nec pastores infestis pellere telis,
45Nec rabidos acres poterant arcere molossi
Quin rapere e nostris auderent ruribus haedos,
Nec deerant saevi scelerantes cuncta latrones.
Hac ego iam tandem superatus mole malorum,
Fortunae adversae cessi, paucasque Menalcae,
50Quas mihi tot casus reliquas fecere capellas,
Donavi, atque hominum varios perdiscere mores,
Oppidaque, et positus statui spectare locorum,
Ut demum, unanimis, vitae quod restat, amice,
Exigerem tecum, quacunque in parte lateres.
55En te post magnos terrae pelagique labores
Convenio, quodcumque tuli iam dulce videtur.
3 Ista mihi pridem cecinit praesaga mali mens
Et tibi, si memores, praedixi plurima, Lyca,
Cum tu forte pedum dextra, laevaque teneres
60Subnixus mentum, veteris sub tegmine quercus,
Cumque meam quererer diverso flumine cymbam
Iactari, aut pigram stagnis haerere, nihilque
Iratis mihi sideribus succedere posse.
Multos praeterea, contra, sine pectore, et omnis
65Ignaros pecoris, Bacchi Venerisque ministros,
Et vaccis haedisque simul florere videbam,
Inque dies ovibus tenerisque augerier agnis,
Fortunaeque vices nunquam sentire malignas.
4 Istas saepe tuas memini me audire querelas:
70Sed quis sepositos tibi suasit adire Britannos?
Ede, rogo, et fidum cur me celaris amicum.
5 Haec olim propter mecum stomachabar ad aram
Pacis, ubi niveo candentia flore nitebant
Lilia, cum subito, mirum, vox perculit aures:
75Ammon, ad extremos, ne cessa, tende Britannos.
Illic te deus aspiciet, caenoque levabit.
Horridus obstipui; tum mecum multa revolvens,
Constitui nulli divinam prodere vocem,
Quod nocuit multis, et ne si multa ferenda
80Ante forent aut quam fines tetigisse Britannos,
Numinis aut tanti possem meruisse favorem,
De me iure comes quid cur quereretur haberet,
Solus iter capio; supero montesque nivesque
Et mare traicio quod cingit ditia regna.
85Plana, ingens, fecunda mihi sese Albion offert.
Ingredior dextris avibus, tum lumine lustro
Oceanus quanta circum fluat undique fossa,
Quam varios aestus moveat quantisque natetur
Piscibus et quot velivolis sulcetur ab alnis.
90Pergenti porro occurrunt mihi pinguia rura,
Ascensu faciles colles, et amoena vireta,
Quales depictas in templis cernimus oras.
Illic quae armenta aspicio! Quam mitia! Quamque
Grandia! Et extentas crurum tenus ubera vaccas!
95Occurrunt et oves imitantes tenuia Serum
Vellere fila suo vel quod Pagaseius heros
Rettulit in patriam rapta cum Phaside quondam.
Miror ut omne pecus, nullo custode, vagetur,
Lascivique procul vituli sine matribus errent,
100Lunatisque agitent nascentia frontibus arma.
Miror ut in pratis, nulloque docente magistro,
Sponte sua, bellator equus tam mollia crura
Ponat ut ad numerum credas incedere ductum.
Non herbam hic nocuam, furesve luposve timeri
105Audio: sed solum hoc magnum discrimen haberi,
Ne, si non pecudes a grato pellere pastu
Curent, dissiliant nimis pinguedine ruptae.
Plurima praetereo, inclusis leporaria dammis
Plena, et fulmineo saltus non dente carentes,
110In quibus ipse die medio saltare Napaeas
Silvanumque patrem vidi, Satyrosque bicornes.
Horrentes variis hinc cerno frugibus agros,
Et loca, quae quondam fulvo fluxere metallo,
Nunc non argenti argentoque simillima plumbi
115Pondera producunt, liventisque adice massas.
Oppida cum subeo, quae bellis apta iuventus
Offertur latos humeros et martia colla
Specto: giganteo visa est de semine proles.
Nec forma cedunt matres; formosus uterque
120Sexus, hic uxori bene iunctus, et illa marito.
Templa deum viso: divos ea sola decere
Censeo: perstringunt oculos radiantia gemmis
Signa, trabes aurum tecto iaculantur ab alto.
Privatas contemplor opes: sic fervere cuncta
125Divitiis cerno ut nec nostra mapalia facto
Argento careant. Haec, Lyca, est illa beata
Insula, ubi fessos fertur recreare iugales
Cynthius, hesperias postquam descendit ad undas,
Coniuncto movet orbe rotas ubi lucida Phoebe.
130Hic semper blandi vernat clementia caeli,
Hic longus iuveni vigor est, hic tarda senectus,
Et mors vix dubiis maturisque advenit annis.
6 O fortunatos, Ammon, quibus astra dedere
Ad tam felices olim divertere campos!
7 135At mihi promissus cuncta haec miracula vincit
Ille deus, sacer aspectu facieque verendus,
Qui regit innata fortes gravitate Britannos.
Verum alios tantum reges supereminet omnes,
Coniferae quantum superant arbusta cupressi.
140Hic regnis, et prole potens opibusque beatus
Ducit amicitiis sibi nexum et sanguine mundum.
Huic par Nestoreo distillat nectar ab ore.
Quare fide Attilios aequat, probitate Catones,
Religione Numam, Decios pietate, suamque
145Tam sibi devinxit patriam quam Codrus Athenas.
Cunctorum hic pater est, ulnas venientibus offert,
Exceptosque fovet, nec qua tellure creati
Sed meritum quaerit: citius numerabis aristas
Aegypti, et verno niteant quot tempore flores,
150Quam quot hic ignotos humilique in sorte iacentes
Erexit, fecitque homines, ornavit et auxit.
Aspice quam nulli liceat sine sanguine et aestu
Ad summum eniti solium stabilique sedere.
Hic idem caelo genitus, cui semper adhaeret
155Mavors, et totum quem Pallas gorgone velat,
Exilium teneris et multa pericula ab annis
Pertulit: inde ferum calcavit Marte tyrannum.
Mox cum iam sedem regnumque teneret avitum,
Mentitos vicit partus, ludumque prehendit
160Fortunae mortique dedit bellumque peregit
Infami laqueo, nec agrestis Hibernia cessat,
Sed subitis turmis, et nudo Marte lacessit,
Verum ovium in morem caesae cecidere catervae.
Incolit hic regni partem gens aspera bello
165A cornu cognomen habens. Haec omnis in arma
Consurgit, regemque petit, quem tendere contra
Ut tunc aspexit, subito disiecta fugatur,
Non secus ac volucres aquila veniente minores.
8 Haud facile emergunt, quae duratura creantur
170Et pulchro cuicumque operi natura laborem
Apposuit: quid enim non pastor Romulus olim
Ante tulit, flavam ad Thusci quam Tybridis undam
Moenia fundaret mundo impositura catenas?
9 Parta Deo hic nostro pax est, clavoque trabali
175Instabilis fixus fortunae lubricus orbis.
Inde animum adiecit mores formare suorum,
Tutari leges primas, punire nocentes,
Protegere ac ornare bonos, componere lites,
Seque per innumeros longum renovare nepotes,
180Et nata iam factus avus, quam Scotus amore
Coniunctam parili reginam amplectitur heros,
Hinc quoque connubio natum coniunxit Hibero,
Indole, proh, quanta iuvenem, qui nomine patrem
Nec minus ore refert, referet mox fortia facta.
185Divina est iuvenis species, prudentia cana,
Nil mortale sonat, Deus est occultus in illo.
Restabant Mariae minimae sponsalia natu,
Lactea quae nimium, tedae nondum apta iugali,
Associata pari thalamo est, teneroque tenella
190Uxor iuncta viro, quo non generosior alter,
Pluraque nec cuius dextrae se sceptra reservent,
Utraque servitium cui primum Hispania debet,
Et torto celebris tellus Balearica plumbo
Sardoique maris litus Campanaque regna,
195Aetnaeaeque domus Cereris fecunda Triquetris
Et Veneri praelata Papho Flandrentia rura,
Australisque assueta iugo Germania avito,
Hunnorumque truces populi, quos Paeanas olim
Dixerunt, nostro et demum pars maxima mundi.
10 200Felix coniugium, similes utrique parentes,
Ut narras, et par aetas, par forma, potenti
Iuncta potens. Quid enim gigni nisi numen ab istis
Unquam seminibus poterit? Sed dic, age, nomen
Istius, qui tot populis dominabitur unus.
11 205Carolus, ex illo deductum fulmine nomen,
Gallorum quod fregit opes regemque coegit
Promere captivas voces, Burgundia vincit.
Sed patrem, heu mors, heu, mors immatura, Philippum
Eripuit primo succisum flore iuventae.
12 210Imminet egregiis cunctis haec illa rapina.
13 Noster at ille Deus genere praestabit utrumque,
Et soceri et patris munus, damnumque levabit
Sentiat ut nulla sibi raptum ex parte parentem.
Hunc quoque tutatur vigilanti pectore et armis,
215Undique Caesar avus, Romani maximus orbis
Rector; virtuti cuius si iusta faveret
Fortuna, haud alii nomen praeclarius esset,
Quippe Antonini probitas, sapientia Marci,
Traiani robur bellorumque usus in illo est,
220Et fuit Augustus dextra non largior ullus.
Quod si Roma frui tam sancto Caesare posset,
Septenos iterum colles florere videres.
14 Dum nimium optato fruimur sermone, relictum
Phoebeo splendore tenent iam sidera caelum.
15 225Hospitium, video, fessus petis. Eia, age, nostrum,
Namque licet, numen submisso poplite adora.
Agna deinde cadet pro salvo victima amico,
Proque hymenaeo, mox genio indulgebimus ambo.
Salve prudentum, Rex prudentissime, regum,
230Qui vincis probitate bonos, opibusque potentes,
In quo praesidium virtus sibi cauta locavit.
16 Sic validus Pylii videas tria saecula regis
Longaque sic superes Cumaeae tempora vatis.
Sic Dii praeveniant faciles tua vota, tuaeque
235Perfida sic stringant Turcarum colla catenae.
Sicque recepta sacro Solymorum terra Sepulchro
Atque salutiferi plaudant tibi signa cruoris,
Aspice nos, servosque tuos nos esse memento.

1 Ammon

2 Lycas

3 Ammon

4 Lycas

5 Ammon

6 Lycas

7 Ammon

8 Lycas

9 Ammon

10 Lycas

11 Ammon

12 Lycas

13 Ammon

14 Lycas

15 Ammon

16 Lycas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: