previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


21. Andreas Arena Lucensis | domino Nicolao Tegrimi

Antiqui phaleras, equos, coronas,
Arcus marmoreos, trophaea, signa
Loricata et equestria assolebant
Virtuti monumenta collocare.
5At nos praemia, quae, Tegrime, digna
Virtuti dabimus tuae? Vocaris
Qui recte populi decora palma.
Nec frustra Superos tibi dedisse
Censendum puto tanta, totque bona:
10Clares nobilitate, nec malignis
Rebus aut opibus potens amicis:
Quam rarissima dignitas in ore?
Te si quis videat repente credat,
Talis est facies, ducem aut regentem
15Magnos te populos: sed haec relinquo,
Quae natura tibi manu benigna
Indulsit: meliora comparasti,
Ut comis, facilis, modestus esses.
Lingua melliflua eloquens, disertus,
20Caesarum pariter, Patrumque sacras
Leges, ut digitos tuos recenses;
Annales veteres, novosque calles:
Quid quod fortia facta noluisti
Nostrorum populorum interire?
25Si Iudex placeat tibi, aut Potestas
Mitti, Iudicis amor timorque,
Et fervens animo fugatur ira.
Functo munere, cum libet reverti,
Nihil praeter populi refers amorem.
30Usus si veniat Duces, Senatus,
Reges, Pontifices sacros petendi,
Legatus quis eat repente norunt:
Ad te confugiunt, tuae petuntur
Linguae, divitiis potentiores;
35Unde est utilitas, honos, decusque,
Nuper quale refers diserte adorans
Urbis nomine Iulium secundum.
Virtutes numero togae minores
Non sunt, horrida cum moventur arma;
40Miles si dubius pererret agros,
Hostis si pedites equosve scribat,
Vulgus si trepidet timore belli,
Solus tu dubiae salutis auctor,
Tu firmos animos, serena reddis
45Solus, quae modo nubibus latebant.
Ergo praemia quae, Tegrime, digna
Virtuti dabimus tuae? Videbunt
Hoc Patres: ego civicam coronam,
Et me perpetuo tibi obligatum.
50Nostri iam valeas decor Senatus,
Et vivas Pyliam precor senectam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: