previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. ad reverendum D. Thomam Ruthallum

Thoma, delicium soli Britanni,
Sic rex maximus optimusque regum,
Henricus magis in dies benignus
Secretum tibi pectoris recludat,
5Sic quos mente colis bona piaque
Donent te Pylia Dei senecta
Votorum et faciant reum tuorum,
Me turbae annumera tuae clientem
Et Croeso facies beatiorem.
10Has nam divitias puto supinas
Tanti praesidio tegi patroni
Cui largi bona di dedere cuncta,
Quorum particulam brevem referre
Ut morem hunc animo geram vel ipso
15Adversante tuo sinas pudore.
Est primum facies tibi serena,
Ridentes oculi, color virilis,
Vivax strenuitas, impigerque motus,
Sollers ingenium, quod alta quaeque
20Actutum peragit labore nullo,
Nativi eloquii benigna vena,
Acris iudicii sagax acumen
Et mentis memor illa vis tenacis,
Qua leges populi potentis olim
25Et decreta patrum tenes sacrorum
Sed tamquam articulos tuos et ungues.
Vatem Threicium ferunt poetae
Mellitis citharae modis canorae
Instantes olidis lupos capellis
30Immoto solitum tenere rictu,
Amnes sistere, commovere saxa
Et deducere montibus cupressos:
At tu si organa subsequente voce
Tangis, non lapides ferasve solum,
35Aures attonitas potente plectro
Ipsas sed potes Orphei tenere.
Nec, quod non solet evenire multis,
Hae dotes opibus carent beatis.
Nam lassant oculos tui suppellex
40Ornatusque abaci, polita fabre
Et docte omnia vasa; cedit arti
Dives materia; inde si reflecto
Cervicem, inspicio novos tapetes,
Aulaea Attalicis superbiora,
45Tusci serica pectinis labores.
Cultus denique regius, quod ille
Vero verius esse non negabit
Aedes qui subiit tuas forenses
Cum rex hospitio est tuo receptus.
50Sed ne sit nimium tuis severis
Hic sermo magis auribus molestus
Prudens nunc alias opes reliquo
Quis tu non timide uteris, sed illis
Iucunde frueris; ipsas <servire>
55Vis, non ut dominas tibi iubere.
Nec si di meritos dedere honores,
Idcirco tumidus magis superbis,
Immo humanior in dies haberis.
Causis num levibus peto tuorum
60Ascribi numero et gregi clientum?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: