20. IN EFFIGIEM BENEDICTI VARCHII
Sacravit primam primo qui flore iuventaeAedibus aetatem Ractius hisce suam;
Quod memoris gratique animi dare signa satisque
Officio factum, qua potis, esse cupit,
5Hic ipsum Varchii posuit de marmore vultum:
Atque uno in vultu tres tibi nosse dedit.
Historicum qualem quisquam vix legit, et ulli
Qualem oratorem nec meminisse queant,
Vatem autem, cui pauci audent contendere vates,
10Sive illos Latium, Tuscia sive tulit.