next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Eridanum

Coeruleis generose vadis, rex divitis agri,
Gallica qui medio flumine regna secas,
Heliades cui serta parant, venerantur et amnes,
Nereus et placidis accipit hospes aquis,
5Nympharum cui dia choros Ferraria mater
Ducit, et ad thalamos uxor amata canit
(Non Charites desunt illi, non carmina Musae
Culta negant, dulcis gratia in ore sonat;
Tum tibi per tacitas serpit nova flamma medullas,
10Ureris, et medio fervet in amne calor),
Salve, amnis, salve, hesperidum regnator aquarum,
Cuius et in coelo flumina nota micant.
Te propter fontesque tuos nitet aureus ille,
Vina Iovi gelidis qui sua miscet aquis,
15Te propter iaculumque ferus clipeumque reliquit,
Dum stupet ad Veneris gaudia prima deus.
Siccabat madidos Venus aurea forte capillos
Nuda quidem, si non parte tegatur aquis;
Pectus aquis tegitur, cervix humerique superstant,
20Sullevat effusas sedula dextra comas,
Ima papillarum tegitur pars, eminet illa,
Punicea Charites quam coluere rosa;
Candorem referunt undae, micat aura capillo,
Singula sub vitrea membra notantur aqua.
25Ipsa sua dea dote sibi blandita superbit:
"Mirum, ait, est, nostro si quis amore calet?
Mirum, si coelo regnat Venus, inter et arma
Conqueritur nostras ferreus ille faces?
Quid nunc, si videat? Quos sentiat ipse calores,
30Abiiciat vel nunc arma quirimque suam."
Dicebat, siccamque comam studiosa ligabat,
Nam Charites molli litore somnus habet.
Prodit ab insidiis iuvenis, prensatque paventem,
Implicat et cupida candida colla manu;
35Ter collo dentem impressit, ter utrunque labellum
Strinxit, et audaces huc agit, hucque manus.
Illa dolet gaudetque simul, refugitque, cupitque,
Vim nollet, vellet sed sua furta tegi,
Oscula nunc offert, nunc aversatur amantem,
40Et miscet blandis tristia verba iocis.
Ad votum properabat amans. Strepuere salicta
Proxima, sollicitum qua movet aura nemus:
Expavere simul, simul et latuisse volebant,
Sed nec quo fugiant quove tegantur habent.
45Ipse deos miserans atram de gurgite nubem
Obiicis, et latebris abdis opace tuis.
Illic securo venere ad gaudia cursu,
Mille modos matri dulce retexit Amor.
Dic, Mars, dic, Gradive, potens ubi cuspis, ubi hasta?
50Scit Venus; ad ripas illa relicta iacent,
Illa puer Veneris tractat, ridetque; sed ipse
In Veneris mavis bella movere sinu.
Bella move, nunc, dive, sapis, nunc consere pugnas;
Hostis adest, tamen est praeposuisse torum
55Deliciasque tori molles placidamque quietem,
Et dominae in tenero molle cubare sinu.
Salve iterum, Eridane; nam tu quoque iungis amantes,
Tu quoque concilias, quos suus urget amor;
Tu vatem teneraeque senem placare puellae,
60Et cupis, et ducis muneris esse tui.
Ergo perpetuos Ticinus et Abdua fontes
Certatim et famulas Mela ministret aquas,
Volvat et assiduos Benaci e gurgite fluctus
Mincius, andaeo pota fluenta seni,
65Ipse perennis eas, superesque et flumina et amnes,
Imperium norint aequora et ipsa tuum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: