previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


14. ad Antimachum Mantuanum, | de amoribus Mincii ac de Virgilio

Ducebat choreas Veneris puer inter olores,
Eridanus placidis qua nemus ambit aquis,
Naides et sociae varia sub veste Napaeae
Fundebant raris carmina culta modis;
5Ipse manu rutilam gestabat ab aere sagittam,
Et levis instabili sub pede pulsat humum,
Quaque movet pennas, tremulae stridere favillae,
Perque leves frondes sparsilis aura micat.
Eridanus spectat flaventi crine superbus,
10Populeo madidum cinctus honore caput,
Mincius et spectat varianti laetus amictu,
Mincius ausoniae clarus honore tubae,
Spectat arundineo formosus Mela galero,
Dives et undosis Abdua gurgitibus,
15Quique amnes socii regem venerantur, et ipsi
Quique scatent fontes, quaeque palustris aqua.
Ecce autem niveis cygnus se sustulit alis,
Cygnus olorini duxque, decusque chori,
Deque manu pueri rostro plaudente sagittam
20Eripit, et cantu sidera summa petit.
Concepit flammas ferro stridente sagitta,
Gaudet olor, fraudem ridet et ipse puer,
Inque sinum Minci rutilis delapsa favillis
Afflavit tenero fulgida amore senem;
25Hinc in Pasyalen telo flammante reluxit,
Pasyale vulnus sensit et ipsa suum.
Instauravit Amor choreas, suspirat uterque,
Cantat olor, cantu consonat omne nemus,
Senserunt flammas ripae, sensere salicta;
30Infantem decimo sidere nympha parit.
Excipit hunc, tepidoque sinu complexa, Melisse
Blanda fovet, blandis conciliatque iocis
Instratum lauri foliis somnoque gravatum,
Tutanturque et apes labraque melle linunt.
35Hinc Musae placidis salicum docuere sub umbris,
Sebethus liquidis qua fluit huber aquis;
Inde, specu exceptus, viridisque in rupe Vesevi
Pastor agens cecinit: "Tityre, coge pecus,
Huc ades, o Meliboee, caper tibi salvus, et hedi;
40Ite domum saturi, nox venit, ite, greges."
Post laetas segetes, quo sidere vertere terram
Conveniat, baccho qui sit et aptus ager,
Cura boum quae sit, pecori quis cultus habendo
Et docuit pressis mella liquare favis.
45Felix arvorum cultu, felicior armis,
Dum profugum Aeneam, dum canit arma virum,
Illi Vulcanus clipeum, sua Mulciber arma
Aptat, et in classem corruit omne nemus.
Illi fatorum seriem gentisque togatae
50Deiphobe Glauci monstrat et omne genus;
Inde sedens ebore in niveo sebethida ad undam,
Colligit hetruscas marrubiasque manus:
Agmen agit Lausus, magnique ipse agminis instar,
Attrituque pedum terra sabina tremit,
55Et, quotiens raucum gemuit cava buccina, matres
Presserunt natos pectora ad ipsa suos.
O salve, Italidum gentis decus, in Latium qui
Aonio ducis vertice Pieridas,
Salve et idumaeas debet cui Mantua palmas,
60Cui Phoebus latio vestit honore comam;
Sparge, Charis, roremque tuum syriosque liquores,
Parthenope, violas, Mantua, funde rosas.
Ipse aram statuens vati venerare Camoenas,
Antimache, et patriae concine grata tuae,
65Quae puerum genuit, cuius sub voce locutae
Pierides nostrum constituere decus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: