previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


22. de se ac de Stella

Surrisit, blandosque manu compressit ocellos,
Mox furtim infecit gutta iterata genas.
Scilicet amplexus repetit dum Stella beatos
Osculaque et dulci garrula verba sono,
5Risit, et argutos dextra compressit ocellos,
Delicias nosset ne qua puella suas.
Mox, ubi demorsi succurrit triste labelli
Vulnus et insani plaga maligna ioci,
Excivit lacrimas infelix ira coactas,
10Et de me visa est non bona verba loqui.
Di faciles, quid amara bonis, quid tristia laetis
Miscetis, curas ingeritisque novas?
O desint lusus, dum desit cura puellis;
Dum lacrimae desint, ipse tepescat amor.
15Hosne oculos lacrimare, genisne inducere guttas?
Parcite, di: nil vos tam nova forma movet?
Sed lacrimare licet, lacrimis formosior ipsa es;
Iam fluitent lacrimae, nunc mihi cara places.
Fac lacrimas, fac ipsa genis manare fluentum,
20Nostra se ut hoc ipso temperet amne sitis:
Amne sitim sedare licet, licet oscula furtim
Surripere, et lacrimis inseruisse iocos.
Di faciles, miscere iuvet nunc tristia laetis,
Oscula cum lacrimis, cum lacrimisque iocos;
25Dic mihi blanditias, dic suspirantia verba.
Quid latet in tepido bella papilla sinu?
Da pectus tractare tuum niveasque papillas,
O in delicias pectora nata meas.
Nunc liceat saevire, atque insanire. Volenti
30Aspera, nolenti mollis et aequa veni;
Nolentem cupidis vesana incinge lacertis,
Oscula nolenti, dum vetat, ipsa rape.
Nunc cupio, nunc ipse velim: tu dura recusa,
Et mea vesanis unguibus ora pete.
35Dic tenerum, dic dulce aliquid. Quid vertis ocellos,
Teque meo lacrimans subtrahis usque sinu?
Pone iram et lacrimas. Sed te lacrimare decorum est:
Tu face, ut hae lacrimae nostra per ora cadant,
Tu face, ut has lacrimas siccem, face, ut oscula carpam,
40Inque meos oculos, candida, fige tuos.
Fixisti simul et rides; nunc oscula iunge;
Oscula compositae pignora pacis eant:
Oscula complexu gaudent, pax gaudet utrisque,
Pace Amor exsultat, pace et amore Venus.
45Tu pacem, mea vita, colas; recolamus amorem;
Sic erit ex aequo mutua nostra Venus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: