previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


27. ad Stellam deprecatio

Ne misero, ne, Stella, seni blandire. Quid ignem
Exagitas? Facibus ne, precor, adde faces.
Vis misero, vis ipsa seni indulgere? Remitte
Blanditias, oculos et mihi dura nega,
5Verba nega, vultumque nega, mihi dira precare:
Ipse precor, veniant omnia dira mihi.
Peccatum est, mors poena mihi aut miserabile fatum;
Nam veniae misero quis locus esse potest?
Sit pietas periisse reum: fecisse beatum
10Ipsa cupis? Miserum redde, beatus erit.
Supplicium infelix a te pro munere posco:
Supplicium meritis grata repende meis.
An potui immorsis dentem fixisse labellis?
An potui lacrimas dente ciere tuas?
15Spectavi, flueret crudo dum vulnere sanguis,
Admovi iugulo tela nec ipse meo,
Spectavi exanimem, viso dum lapsa cruore
Concideres (viso nanque cruore cadis),
Nec cecidi super ipse miser, nec vulnera lavi:
20Hic error dira caede piandus erat.
Forsitan aut lacrimas siccavi, aut denique dixi,
Ut misero parcas: "O mea, parce tibi?"
Quid tibi, dens, quid, amare, precer, cum ludere possis,
Laedere qui malis, vimque in amore sequi?
25Imprecor, ut qui regnat Amor nova ponat amandi
Iura, ferat leges et deus ipse novas,
Nullaque sint concessa viro, concessa puellis
Oscula, contineat basia quisquis amat.
I, saevi, dens saeve, i, dure, et consere demens
30Praelia, nequitiae iam tibi finis adest.
Tu vero, mea lux (etenim tibi mollia corda),
Parce, sed (ut fas est) utere iure tuo.
Suge nota, fige impresso mala vulnera dente;
Cavit Amor, capias oscula mille licet.
35Id tantum, formosa, vide, vesana, caveto
(Quam vereor, noceat ne dolor ipse tibi),
Dum saevis, dum dente furis, dum vulnera figis,
Livor et insanas linquit in ore notas,
Ne linguam nostris committas forte labellis,
40Ne temere id, quod te laedere possit, agas.
Nulla fides legi, valeat reverentia legum,
Culpa tua est, partes dens aget ipse suas;
Nec sat erit suxisse genas, strinxisse labellum,
Tuta nec in clauso lingua erit ore tibi.
45Iam meditor, tunc colla manu, tunc unguibus ora,
Et mea tum ferro pectora iniqua petes;
Ipse tuos miser ante pedes commissa fatebor,
Et dicam: "In tua nunc iniice iura manus."
Sed non iniicies, et me complexa fovebis,
50Et tua miscebis basia multa meis;
Hinc sopor irrepet lassis, resolutaque membra
Composito ducent otia grata toro.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: