previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. de Venere Amorem quaerente

"Dicite, Nereides, (nam vos quoque procreat unda)
Anne aliquis vestris sit puer hospes aquis;
Matris vos miserae moveat dolor et labor, illum
Anxia tam longa quae sequor usque via.
5Ipse puer nudusque abiit nec cognitus ulli,
Quique meo nunquam cesserat ante sinu:
Maternis fotum mammis fotumque sub ulnis,
Hei mihi quis fluctus, quae fera syrtis habet?
Forte Paphi in luco, rivi crepitantis ad undam
10Dormieram, atque inter brachia natus erat;
Effugit e gremio fallens; ipsa excita somno
Hinc nemora et saltus, hinc loca culta peto.
Offertur nusquam terris; ingressa profundum
Advenio vestras heu Venus illa domos
15Sicca siti, squalensque situ, defessa viarum;
Non comes, aut hospes, non mihi tecta patent:
Et tamen hinc fama est dici Vulcanida terram,
Is deus est, pietas hic sua iura tenet.
Dicite, Sicelides, si qua latet, heu, mea cura:
20Anne aliquis vestro delitet amne puer?
Sic vobis in amore fides stet semper amantum,
Pax sit et a libyco litore et ionio."
Miscet et his lacrimas. Tum sic miserata Charybdis,
Pube tenus nudo pectore, blanda refert:
25"O dea (nanque deam testantur singula), mecum est
Ipse puer, lacrimis tu modo parce tuis."
Illicet emicuere faces, sonuere pharetrae
Telaque venturi nuntia signa dei;
Mox thalamo exsultans prodit puer et quatit alas,
30Nereidas tacito vulnere pungit Amor:
Litus amat, caluere undae, caluere natantes,
Mater adest facibus, natus adest pharetris.
Exsilit in puerum genitrix, exceptus et ille
In gremio risus hinc movet, hinc lacrimas:
35Exsultat litus, ridet mare, blanda Charybdis
Haec ait, horrisoni conticuere canes:
"Hunc tibi, diva potens, proles Iovis, auctor amandi,
Restituo; tua me, te mea cura premat.
Accepi infantem, blandum do, pro rude doctum,
40Proque fide fraudem, simplicitate dolum,
Pro lacrimis risum docui, pro melle venenum
Miscere, alternas et variare vices,
Nunc placidam blandis pacem promittere ocellis,
Nunc trucibus mentes sollicitare modis,
45Nil constans, nil perpetuum servare, nec ulli
Parcere, in incertum fasque nefasque sequi."
Talibus instructum memorat longaeva Charybdis
Coeruleo flavas humida rore comas;
Nereides puero assurgunt, ast aurea mater
50Zancleam ambrosio spargit honore deam,
Perpetuamque illi speciem viridemque iuventam
Esse dedit, siculam moxque salutat humum.
Gratatur terrae, natum quae fovit, et inquit:
"Terra ferax segetum, daedala terra virum,
55Vos numeros celebrate meos et nomen amandi,
Deque meo fiat numine clarus Eryx."
Haec ait, et niveis volucrum sullata quadrigis
Laeta petit portus, cypria terra, tuos,
Quaque volat Zephyri dominam comitantur, et aurae,
60Stillat acidalius rore fluente liquor.
Excepere deam Charites; sua redditur aris
Gratia, in amplexu matris inhaeret Amor.
At tu Pieridum studiis, cultissime Carbo,
Nanque et amas, facito sit tibi notus Amor,
65Sint notae maris insidiae, sit nota Charybdis
Cincta sinum canibus, virginis ora ferens.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: